A. U. C. 445. A. C. 309 .
389
certamine hostes victi: neque ejus pugnae memoria tra-dita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bel-lassent. Secuti Marsorum defectionem Peligni eandem for-tunam habuerunt. Decio quoque alteri consuli secundabelli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat fru-mentum exercitui praebere, atque indutias in quadragintaannos petere. Volsiniensium castella aliquot vi cepit: 3quaedam ex iis dirnit, ne receptaculo hostibus essent: cir-cumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, utnomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac deeo quidem nihil impetratum. Indutiae annuae datae. Sti-pendium exercitui Romano ab hoste in eum annum pen-sum, et binae tunicae in militem exactae. Ea merces in- 4dutiarum fuit. Tranquillas res jam Etruscis turbavit re-pentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibusbelli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. Ii, con-citata omni juventute sua, et magna parte Etruscorum adrebellionem compulsa, tantum exercitum fecerant, ut, re-licto post se in Etruria Decio, ad oppugnandam inde Ro-mam ituros, magnifice de se, ac contemptim de Romanisloquentes, jactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Deci- 5uni consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnisitineribus pergit, et in agro Pupiniensi ad famam intentushostium consedit. Nec Romae spernebatur Umbrorumbellum: et ipsae minae metum fecerant expertis a Gallicaclade, quam intutam urbem incolerent. Itaque legati adFabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a belloSamnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.Dicto paruit consul, magnisque itineribus ad Mevaniam, 6ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit. Repens ad-ventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello aliooccupatum crediderant, ita exterruit Umbros, ut alii rece-dendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellumcenserent. Plaga una (Materinam ipsi appejlant) non con-tinuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamenegit. Castra vallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi 7effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos mili-tes ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, itainstruxit: cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis,qua in Samnio partorum decorum, exiguam appendicemEtrusci belli conficere jubet, et vocis impiae poenas ex-petere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt.Haec tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor, sua 8sponte ortus , loquentem interpellaverit ducem. Ante im-perium deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effusoin hostem feruntur. Non tanquam in viros aut armatosincurrunt: (mirabilia dictu!) signa primo eripi coeptasigniferis; deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armati-que milites ex acie in aciem transferri: et, sicubi est cer-