Band 
Vol. I.
Seite
392
JPEG-Download
 

39 »

T. Livii Lib. IX. Cap. 44 . 45.

mini fore. Nec eos opinio fefellit. Omnes Samnitium co-piae, veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt.Eo et Romana erigitur acies ; nec quicquam satis tuti locivictis est, et de jugis, quae ceperant, funduntur; jamque

10 una voce omnes pacem petebant. Tum, trium mensiumfrumento imperato, et annuo stipendio, ac singulis in. mi-litem tunicis, ad senatum pacis oratores missi. Corneliusin Samnio relictus. Marcius de Hernicis triumphans inurbem rediit; statuaque equestris in foro decreta est, quae

11 ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus po-pulis, Alatrinati, Verulano, Ferentinati, quia maluerunt,quam civitatem, suae leges redditae: connubiumque interipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, per-missum. Anagninis, quique arma Romanis intulerant, ci-vitas sine suffragii latione data: concilia connubiaqueadempta: et magistratibus, praeterquam sacrorum cura-

19 tione, interdictum. Eodem anno aedes Salutis a C. JunioBubulco censore locata est, quam consul bello Samnitiumvoverat. Ab eodem collegaque ejus M. Valerio Maximoviae per agros publica impensa factae. Et cum Carthagi-niensibus eodem anno foedus tertio renovatum: legatis-que eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

XLIV. Dictatorem idem annus habuit P. CorneliumScipionem, cum magistro equitum P. Decio Mure. Ab iis,propter quae creati erant, comitia consularia habita, quianeuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L.

2 Postumius, Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio etP. Decio suggerit, biennio exempto, quo Claudium Volum-niumque, et Cornelium cum Marcio consules factos tradi-dimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis, anconsulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incer-tum est. Eodem anno in campum Stellatem agri Campani

3 Samnitium incursiones factae. Itaque ambo consules, inSamnium missi, quum diversas regiones, Tifernum Postu-mius, Bovianum Minucius, petissent; Postumii prius ductuad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie Samnites victos,ac viginti millia hominum capta tradunt: alii Marte aequodiscessum, et Postumium, metum simulantem nocturno iti-nere, clam in montes copias abduxisse: hostes secutos duo

4 millia inde locis munitis et ipsos consedisse. Consul, utstativa tuta copiosaque (et ita erant) petisse videretur,postquam et munimentis castra firmavit, et omni apparaturerum utilium instruxit; relicto firmo praesidio, de vigi-lia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad

5 collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. Ibi,auctore Postumio, Minucius cum hostibus signa confert;et, quum anceps proelium in multum diei processisset,tum Postumius integris legionibus defessam jam aciemhostium improviso invadit. Itaque, quum lassitudo ac