Band 
Vol. I.
Seite
393
JPEG-Download
 

A. U. C. 448 — 449. A. C. 506 — 305. 593

vulnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi ho-stes, signa unum et viginti capta, atque inde ad castraPostumii perrectum. Ibi duo victores exercitus perculsum 6jam fama hostem adorti fundunt fugantque: signa milita-ria sex et viginti capta, et imperator Samnitium StatiusGellius, multique alii mortales, et castra utraque capta:et Bovianum, ubi postero die coeptum oppugnari, brevicapitur: magnaqne gloria rerum gestarum consules trium-pharunt. Minucium consulem, cum vulnere gravi relatum 7in castra, mortuum, quidam auctores sunt, et M. Fulviumin locum ejus consulem suffectum: et ab eo, qum ad exer-citum Minucii missus esset, Bovianum captum. Eodemanno Sora, Arpinum, Censennia, recepta ab Samnitibus.Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedi-catumque.

XLV. P. Sulpicio Saverrione, P. Sempronio Sophoconsulibus, Samnites, seu finem, seu dilationem belli quae-rentes, legatos de pace Romam misere. Quibus supplici-ter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantespacem petissenl Samnites, oratione ultro citroque habita, depace transigi potuisse. Nunc, quando verba vana ad id lo- 2eorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consu-lem cum exercitu brevi in Samnio jorex eum, ad bellumpacemne inclinent animi, falli non posse: comperta omniasenatui relaturum : decedentem ex Samnio consulem legatisequerentur. Eo anno quum pacatum Samnium exercitus 3Romanus, benigne praebito commeatu, peragrasset, foedusantiquum Samnitibus redditum. Ad Aequos inde vetereshostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacisquietos, versa arma Romana: quod, incolumi Hernico no-mine, missitaverant simul cum iis Samniti auxilia; et, postHernicos subactos, universa prope gens, sine dissimula-tione consilii publici, ad hostes desciverat: et postquam, 4icto Romae cum Samnitibus foedere, fetiales venerant resrepetitum, tentationem , ajebant, esse, ut, terrore incussobelli, Romanos se fieri paterentur: quod quantopere optan-dum foret, Hernicos docuisse : quum, quibus licuerit, suasleges Romanae civitati praeoptaverint: quibus legendi, quidmallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitatemfore. Ob haec vulgo in conciliis jactata, populus Romanus 5bellum fieri Aequis jussit: consulesque ambo, ad novumprofecti bellum, quatuor millia a castris hostium consede-runt. Aequorum exercitus, (ut qui suo nomine permultosannos imbelles egissent) tumultuario similis, sine ducibuscertis, sine imperio, trepidare. Alii exeundum in aciem, 6alii castra tuenda censent: movet plerosque vastatio fu-tura agrorum, ac deinceps cum levibus praesidiis urbiumrelictarum excidia. Itaque, postquam inter multas senten-tias una, quae, omissa cura communium, ad respectum