T. Livii Lib. X. Cap. 2. 3.
396
qnod Hernicos ab eis sollicitatos compertam: capitaqueconjurationis ejus, quaestione ab consulibus ex senatuscon-sulto habita, virgis caesi ac securi percussi. Tamen, neprorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Um-bria facta est, quod nunciabatur, ex spelunca quadam ex-
3 cursiones armatorum in agros fieri. In eam speluncampenetratum cum signis est: et ex eo loco obscuro multavulnera accepta, maximeque lapidem ictu; donec, alterospecus ejus ore (nam pervius erat) invento, utraeque fau-ces congestis lignis accensae: ita intus fumo ac vapore adduo millia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas,
4 dum evadere tendunt, absumpta. Marcis Livio Dentre etAemilio consulibus, redintegratum Aequicum bellum. Co-loniam , aegre patientes velut arcem suis finibus imposi-tam , summa vi expugnare adorti, ab ipsis colonis pellun-tur. Ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia vixcredibile erat, tam affectis rebus solos per -se Aequos adbellum coortos, ut tumultus ejus causa dictator diceretur
5 C. Junius Bubulcus. Is, cum M. Titinio magistro equi-tum profectus, primo congressu Aequos subegit; ac, dieoctavo triumphans in urbem quum redisset, aedem Salu-tis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator de-dicavit.
II. Eodem anno classis Graecorum, Cleonymo duceLacedaemonio, ad Italiae litora appulsa, Thurias urbemin Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem consul Aemi-lius missus proelio uno fugatum compulit in naves. Thu-riae redditae veteri cultori: Sallentinoque agro pax parta.
2 Junium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos, inquibusdam annalibus invenio: et Cleonymum prius, quamconfligendum esset cum Romanis, Italia excessisse. Cir-cumvectus inde Brundisii promontorium , medioque sinuHadriatico ventis latus, quum laeva importuosa Italiae li-tora, dextra Illyrii Liburnique et Istri, gentes ferae, etmagna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent,
3 penitus ad litora Venetorum pervenit,. Ibi expositis pau-cis, qui loca explorarent, quum audisset, tenue praeten-tum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint ir-rigua aestibus maritimis; agros haud procul proximos cam-pestres cerni, ulteriora colles; inde esse ostium fluminispraealti, quo circumagi naves in stationem tutam vidisse:(Mednacns amnis erat) eo invectam classem subire Rumine
4 adverso jussit. Gravissimas navium non pertulit alveusfluminis. In leviora navigia transgressa multitudo arma-torum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorumvicis colentibus eam oram, pervenit. Ibi egressi, levi prae-sidio navibus relicto, vicos expugnant, inflammant tecta,hominum pecudumque praedas agunt, et dulcedine prae-
5 dandi longius usque a navibus procedunt. Haec ubi Pa-