A. U. C. 452. A. C. 3oa.
4oi
maximi ornatu decoratus, curru aurato per urbem vectus inCapitolium ascenderit, si conspiciatur cum capide ac lituo,capite velato victimam caedat, auguriumve ex arce capiat;cujus imaginis titulo consulatus, censuraque, et triumphus,aequo animo legetur; si auguratum aut pontificatum adje-ceritis, non sustinebunt legentium ocuWi Equidem (pace dixe- 6rim deum) eos nos jam populi Romani beneficio esse spero,qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra hono-ris, quam acceperimus, et deorum magis, quam nostra causaexpetamus, ut, quos privatim colimus, publice colamus.
VIII. Quid autem ego sic adhuc egi, tanquam integrasit causa patriciorum de sacerdotiis, et non jam in posses-sione unius amplissimi simus sacerdotii ? Decemviros sacrisfaciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi hujus in-terpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarum-que aliarum, plebejos videmus. Nec tum patriciis ulla in- 2juria facta est, quum duumviris sacris faciundis adjectusest propter plebejos numerus : et nunc tribunus, vir fortisac strenuus, quinque augurum loca, quatuor pontificum ad-jecit, in quae plebeji nominentur; non ut vos, Appi, vestroloco pellant, sed ut adjuvent vos homines plebeji divinisquoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro partevirili adjuvant. Noli erubescere, Appi, collegam in sacer- 3dotio habere , quem in censura, quem in consulatu collegamhabere potuisti: cujus tam dictatoris magister equitum, quammagistri equitum dictator esse potes. Sabinum advenam,principem nobilitatis vestrae, seu Attum Clausum, seu Ap.Claudium mavultis, illi antiqui patricii in suum numerumacceperunt.- Ne fastidieris nos in sacerdotum numerum ac- 4cipere. Multa nobiscum decora afferimus ; imo omnia eadem,quae vos superbos fecerunt. L. Sextius primus de plebe con-sul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum,
C. Marcius Rutilus primus et dictator et censor, Q. Publi-lius Philo primus praetor. Semper ista audita sunt eadem, gpenes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solosjustum imperium et auspicium domi militiaeque. Aeque ad-huc prosperum plebejum ac patricium fuit, porroque erit.
En unquam fando audistis, patricios primo esse factos, nonde coelo demissos, sed qui patrem ciere possent, id est, nihilultra quam ingenuos ? Consulem jam patrem ciere possum, foavumque jam poterit filius meus. Nihil est aliud in re,Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur. Certamen tan-tum patricii petunt, nec curant, quem eventum certaminumhabeant. Ego hanc legem, quod bonum, faustum, felix-que sit vobis ac reipublicae, uti rogas, jubendam censeo.
IX. Vocare tribus extemplo populus jubebat, appare-batque accipi legem : ille tamen dies est intercessione subla-tus. Postero die, deterritis tribunis, ingenti consensu ac-cepta est. Pontifices creantur suasor legis P, Decius Mus,Livius P. I. C C