Band 
Vol. I.
Seite
402
JPEG-Download
 

402

T. Livii Lib. X, Cap. io. ii.

P. Sempronius Sophus, C. Marcius Rulilus, M. Livius

2 Denter. Quinque augures item de plebe, C. Genucius,P. Aelius Paetus, M. Minucius Fessus, C. Marcius, T.Publilius. Ita octo pontificum, novem augurum numerusfactus. Eodem anno M. Valerius consul de provocationelegem tulit, diligentius sanctam. Tertio ea tum post re-

3 ges exactos lata est, semper a familia eadem. Causain re.novandae saepius haud aliam fuisse reor, quam quod pluspaucorum opes, quam libertas plebis, poterant. Porciatamen lex sola pro tergo civium lata videtur : quod gravipoena, si quis verberasset necassetve civem Romanum,sanxit. Valeria lex, quum eum, qui provocasset, virgiscaedi, securique necari vetuisset, si quis adversus ea fe-

4 cisset, nihil ultra, quam improbe factum, adjecit. Id (quitum pudor hominum erat) visum, credo, vinculum satisvalidum legis. Nunc vix serio ita minetur quisquam. Bel.Ium ab eodem consule haudquaquam memorabile adversnsrebellantes Aequos, quum praeter animos feroces nihil ex

5 antiqua fortuna haberent, gestum est. Alter consul Ap-pulejus in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Lu-cus erat arduus, atque in parte una praeceps , ubi nuncNarnia sita est: nec vi, nec munimento capi poterat. Ita-que eam infectam rem M. Fulvius Paetinus, T. Manlius

6 Torquatus, novi consules, acceperunt. In eum annumquum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerentcenturiae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tu-bero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem an-num: eo anno majori se usui reipublicae fore, urbanogesto magistratu: ita nec dissimulantem, quid mallet, necpetentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore

jr factum. Id ne pro certo ponerem, vetustior annaliumauctor Piso effecit; qui eo anno aediles curules fuisse tra-dit C. Domitium, Cn. F. Calvinum, et Sp. Carvilium Q.F. Maximum. Id credo cognomen errorem in aedilibusfecisse; secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consu-g laribus comitiis, convenientem errori. Et lustrum eo an-no conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saver-rione censoribus: tribusque additae duae, Aniensis ac Te-rentina. Haec Romae gesta.

X. Ceterum ad Nequinum oppidum quum segni obsi-dione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erantaedificia juncta muro, specu facto ad stationes Romanasitinere occulto perveniunt: inde ad consulem deducti, prae-sidium armatum se intra moenia et muros accepturos con-2 firmant. Nec aspernanda res visa, neque incaute credenda,Cum altero eorum (nam alter obses retentus) duo explo-ratores per cuniculum missi: per quos satis comperta re,trecenti armati, transfuga duce in urbem ingressi, nocteportam, quae proxima erat, cepere. Qua refracta, consul