Band 
Vol. I.
Seite
414
JPEG-Download
 

414

T, Livius Lib. X. Cap. 24.25.

averruncandorum causa supplicationes in biduum senatusdecrevit. Publice vinum ac tus praebitum. Supplicatumiere frequentes viri feminaeque. Insignem supplicationemfecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quae in foroboario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas

2 ortum. Virginiam, Auli filiam, patriciam plebejo nuptamL. Volumnio consuli, matronae, quod e Patribus enupsis-set, sacris arcuerant. Brevis altercatio inde ex iracundiamuliebri in contentionem animorum exarsit: quum se Vir-ginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiaetemplum ingressam, et uni nuptam, ad quem virgo de-ducta sit, nec se viri honorumve ejus ac rerum gestarum

3 poenitere, vero gloriaretur. Facto deinde egregio magni-fica verba adauxit. In vico Longo, ubi habitabat, ex parteaedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit;aramque ibi posuit: et, convocatis plebejis matronis, con-questa injuriam patriciarum, Hanc ego aram, inquit, Pu-dicitiae plebejae dedico : vosque hortor, ut, quod certamenvirtutis viros in hac civitate tenet, hoc pudicitiae inter ma-tronas sit: detisque operam, ut haec ara, quam illa, si quid

4 potest, sanctius et a castioribus coli dicatur . Eodem fermeritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est; ut nulla,nisi spectatae pudicitiae matrona, et quae uni viro nuptafuisset, jus sacrificandi haberet. Vulgata dein religio apollutis, nec matronis solum, sed omnis ordinis feminis,

5 postremo in oblivionem venit. Eodem anno Cn. et 0 . Ogul-nii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt:quorum bonis multatis, ex eo, quod in publicum redactumest, aenea in Capitolio limina, et trium mensarum argen-tea vasa in cella Jovis, Jovemque in culmine cum qua-drigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium con-ditorum Urbis sub uberibus lupae posuerunt; semitamque

6 saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. Etab aedilibus plebejis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo,ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis dam-natis, ludi facti, pateraequa aureae ad Cereris positae.

XXIV. Q. inde Fabius quintum et P. Decius quar-tum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraquecollegae; nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quamconcordia, inter se clari. Quae ne perpetua esset, ordi-num magis, quam ipsorum, inter se certamen intervenissereor: patriciis tendentibus, ut Fabius Etruriam extra or-dinem provinciam haberet; plebejis auctoribus Decio, ut

2 ad sortem revocaret. Fuit certe contentio in senatu; et,postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad popu-lum est. In concione, ut inter militares viros, et factispotius, quam dictis, fretos, pauca verba habita. Fabius,quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum,indignum esse, dicere; se aperuisse Ciminiam silvam, viam-