A . U . C . 457. A . C. 297.
4i5
que -per devios saltus Romano bello fecisse. Quid se id ae- 5tatis sollicitassent, si alio duce bellum gesturi essent ? Ni-mirum adversarium se, non socium imperii , legisse, sensimexprobrat: et invidisse Decium concordibus collegiis tribus .Postremo, se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignumt provincia ducerent, in eam mitterent : in senatus arbitrio sefuisse, et in potestate populi futurum. P. Decius senatus 4injuriam querebatur: quoad potuerint, Patres annisos, neplebejis aditus ad magnos honores esset : postquam ipsa vir-tus pervicerit, ne in ullo genere hominum inhonorata esset,quaeri, quemadmodum irrita sint non suffragia modo po-puli , secl arbitria etiam fortunae , et in paucorum potesta-tem vertantur. Omnes ante se consules sortitos provincias gesse ; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare.
Si honoris ejus causa : ita eum de se, deque republica meri-tum esse, ut faveat Q. Fabii gloriae, quae modo non suacontumelia splendeat. Cui autem dubium esse, ubi unumbellum sit asperum ac difficile, quum id alteri extra sor-tem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque in-utili habeatur'i Gloriari Fabium rebus in Etruria gestis. 6Velle et P. Decium gloriari ; et forsitan, quem ille obrutumignem reliquerit, ita ut toties novum ex improviso incendi-um daret, eum se exstincturum. Postremo se collegae hono-res praemiaque concessurum verecundia aetatis ejus majesta-tisque j quum periculum, quum dimicatio proposita sit, ne-que cedere sua sponte, neque cessurum. Et, si nihil aliud 7ex eo certamine tulerit, illud certe laturum, ut, quod populisit, populus jubeat potius, quam patres gratificentur. Jovemoptimum maximum Deosque immortales se precari, ut itasortem aequam sibi cum collega dent, si eandem virtutemfelicitatemque in bello administrando daturi sint. Certe id 8et natura aequum , et exemplo utile esse, et ad famam po-puli Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibetduce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius, nihil aliudprecatus populum, quam ut prius, quam intro vocaren-tur ad suffragium tribus, Ap. Claudii praetoris allatas exEtruria literas audirent, comitio abit: nec minore populiconsensu, quam senatus, provincia Etruria extra sortemFabio decreta est.
XXV. Concursus inde ad consulem factus omnium fer-me juniorum: et pro se quisque nomina dabant: tanta cu-pido erat sub eo duce stipendia faciendi. Oua circumfu-sus turba, Quatuor millia, inquit, peditum et sexcentosequites duntaxat scribere in animo est : hodierno et crastinodie qui nomina dederitis, mecum ducam. Majori mihi curae 2est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem ge-ram militibus. Profectus apto exercitu, et eo plus fidu-ciae ac spei gerente, quod non desiderata multitudo erat,ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad