4i8
T. Livii Lib. X. Cap. 27— 29.
agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus, propraeto-res ambo, stativa in eis locis habere jussi.
XXVII. Consules ad hostes, transgresso Apennino, inagrum Sentinatem pervenerunt. Ibi quatuor millium fermeintervallo castra posita. Inter hostes deinde consultatio-nes habitae: atque ita convenit, ne unis castris misceren-
2 tur omnes, neve in aciem descenderent simul. Samniti-bus Galli, Etruscis Umbri adjecti. Dies indicta pugnae:Samniti Gallisque delegata pugna: inter ipsum certamenEtrusci Umbrique jussi castra Romana oppugnare. Ilaecconsilia turbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte adFabium consulem transgressi: qui, editis hostium consiliis,dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque res nova de-
3 creta esset, exploratam perferrent. Consules Fulvio, utex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano exercitum ad Clu-sium admoveant, summaque vi fines hostium depopulen-tur, scribunt. Hujus populationis fama Etruscos ex agroSentinate ad suos fines tuendos movit. Instare inde con-sules , ut absentibus iis pugnaretur. Per biduum laces-siere proelio hostem : biduo nihil dignum dictu actum.
4 Panci utrinque cecidere; magisque irritati sunt ad justumcertamen animi, quam ad discrimen summa rerum adducta:tertio die descensum in campum omnibus copiis est. Ouuminstructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibusexacta per campos inter duas acies decurrit: inde diver-sae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum de-flexit. Lupo data inter ordines via; cervam Galli con-
5 fixere. Tum ex antesignanis Romanus miles, Illae fuga,inquit, et caedes vertit-, ubi sacram Dianae feram jacentemvidetis. Hinc victor Martius lupus, integer et intactus, gen-tis nos Martiae et conditoris nostri admonuit. Dextro cornu
6 Galli, sinistro Samnites constiterunt. Adversus SamnitesO. Fabius primam ac tertiam legiones pro dextro cornu;adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et stxtam in-struxit. Secunda et quarta cum L. Volumnio proconsulein Samnio gerebant bellum. Primd concursu adeo aequisviribus gesta res est, ut, si affuissent Etrusci et Umbri,aut in acie, aut in castris, quocunque se inclinassent, ac-cipienda clades fuerit.
XXVIII. Ceterum, quanquam communis adhuc Marsbelli erat, necdum discrimen fortuna fecerat, qua daturavires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevo-
2 qae cornu erat. Romani apud Fabium arcebant magis,quam inferebant, pugnam; extrahebaturque in quam maxi-me serum diei certamen: quia ita persuasum erat duci, etSamnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos susti-neri satis sil; longiore certamine sensim residere Samni-tium animos: Gallorum quidem etiam corpora intoleran-tissima laboris atque aestus fluere; primaque eorum proe-