420
T. Livii Lib. X. Cap. 3o, 3i.
ac deorum Manium esse. Rapere ad se ac vocare Deciumdevotam secum aciem; furiarumque ac formidinis plena om-
3 nia ad hostes esse. Superveniunt deinde his restituentibuspugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiisex novissima acie jussu O. Fabii consulis ad praesidiumcollegae missi. Ibi auditur P. Decii eventus, ingens hor-
4 tamen ad omnia pro republica audenda. Itaque quum Gallistructis ante se scutis conferti starent, nec facilis pede col-latu videretur pugna; jussu legatorum collecta humi pila,quae strata inter duas acies jacebant, atque in testudinemhostium conjecta: quibus plerisque in scuta, rarisque ve-rutis in corpora ipsa fixis, sternitur cuneus ; ita ut magna
5 pars integris corporibus attoniti conciderent. Haec in si-nistro cornu Romanorum fortuna variaverat. Fabius indextro, primo (ut ante dictum est) cunctando extraxeratdiem: deinde, postquam nec clamor hostium, nec impetus,nec tela missa, eandem vim habere visa; praefectis equi-tum jussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signodato in transversos, quanto maximo possent impetu, in-currerent; sensim suos signa inferre jussit, et commovere
6 hostem. Postquam non resisti vidit, et haud dubiam lassi-tudinem esse; tum, collectis omnibus subsidiis, quad ad idtempus reservaverat, et legiones concitavit, et signum adinvadendos hostes equitibus dedit. Nec sustinuerunt Sam-nites impetum; praeterque aciem ipsam Gallorum, relictisin dimicatione sociis, ad castra effuso cursu ferebantur.
7 Galli, testudine facta, conferti stabant. Tum Fabius, au-dita morte collegae, Campanorum alam, quingentos fereequites, excedere acie jubet, et circumvectos ab tergoGallicam invadere aciem: tertiae deinde legionis subsequiprincipes , et, qua turbatum agmen hostium viderent im-
8 petu equitum, instare ac territos caedere. Ipse aedem JoviVictori spoliaque hostium quum vovisset, ad castra Sam-nitium perrexit, quo multitudo omnis consternata ageba-tur. Sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae nonrecepere, tentata ab exclusis turba suorum pugna est. Ibi
9 Gellius Egnatius imperator Samnitium cecidit. Compulsideinde intra vallum Samnites, parvoque certamine captacastra, et Galli ab tergo circumventi. Caesa eo die ho-stium viginti quinque millia, octo capta. Nec incruentavictoria fuit: nam ex P. Decii exercitu caesa septem mil-lia ; ex Fabii, mille ac ducenti. Fabius, dimissis ad quae-rendum collegae corpus, spolia hostium conjecta in acer-
io vum Jovi Victori cremavit. Consulis corpus eo die, quiaobrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri nonpotuit. Postero die inventum relatumque est cum multismilitum lacrimis. Intermissa inde omnium aliarum rerumcura, Fabius collegae funus omni honore laudibusque me-ritis celebrat.