Band 
Vol. I.
Seite
425
JPEG-Download
 

425

A. U. C. 458 . A. C. 296.

lent. Armatis ac dimicantibus dubiam victoriam esse. Quinudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem, aut ser-vitutem patiendam. Haec jurganti increpantique respon- 6debant: Confectos se pugna hesterna esse: nec viriumquicquam , nec sanguinis superesse. Majorem multitudinemhostium apparere , quam pridie fuerit. Inter haec appro-pinquabat agmen: et, jam breviore intervallo certiora in-tuentes, vallum secum portare Samnitem affirmant, necdubium esse, quin castra circumvallaturi sint. Tunc, 7enimvero , consul, indignum facinus esse , vociferari, tantamcontumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste.Etiamne circumsedebimur, inquit, in castris, ut fame potiusper ignominiam , quam ferro, si necesse est , per virtutem ,moriamur ? Dii bene verterent, facerentque, quod se dignumquisque ducerent. Consulem M. Atilium vel solum, si nemoalius sequatur , iturum adversus hostes; casurumque intersigna Samnitium potius, quum circumvallari castra Romanavideat. Dicta consulis legati, tribnnique, et omnes tur-8mae equitum, et centuriones primorum ordinum, approba-vere. Tum pudore victus miles segniter arma capit,segniter e castris egreditur: longo agmine, nec continenti,maesti ac prope victi procedunt adversus hostem, necspe, nec animo certiorem. Itaque simul conspecta sunt gRomana signa, extemplo a primo Samnitium agmine adnovissimum fremitus perfertur, Exire, id quod timuerint ,ad impediendum iter Romanos. Nullam inde ne fugae qui-dem patere viam. Illo loco aut cadendum esse , aut, stratishostibus, per corpora eorum evadendum.

XXXVI. In medio sarcinas conjiciunt: armati suisquisque ordinibus instruunt aciem. Jam exiguum interduas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dnm abhostibus prius impetus, prius clamor inciperet. Neutrisanimus est ad pugnandum. Diversique integri atque in-tacti abissent, ni cedenji instaturum alterum timuissent.Sua sponte inter invitos tergiversantesque segnis pugna, 2clamore incerto atque impari, coepit: nec vestigio quis-quam movebatur. Tum consul Romanus, ut rem excita-ret, equitum paucas turmas extra ordinem immisit: quo-rum quum plerique delapsi ex equis essent, et alii tur-bati; et ab Samnitium acie ad opprimendos eos, qui ceci-derant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.Inde paullulum irritata pugna est, sed aliquanto et im- 3pigre magis, et plures procurrerant Samnites: et turbatuseques sua ipse subsidia territis equis proculcavit. Hincfuga coepta totam avertit aciem Romanam. Jamque in 4terga fugientium Samnites pugnabant, quum consul, equopraevectus ad portam castrorum, ac statione equitum ibiopposita, edictoque, ut, quicunque ad vallum tenderet, siveille Romanus, sive Samnis esset, pro hoste haberent , haec