Band 
Vol. I.
Seite
443
JPEG-Download
 

Annotatio Critica.

443

Lib. III. 5, k. ni T. Quinctius ■— subvenisset. Vitium inessehis verbis jam Drak. et alii viderunt. Ille TO cum transponendumputat ante peregrinis copiis 9 ut peregrinae copiae explicentur perLatinum Hernicumque exercitum. Eandem sententiam fovit Str.,adjecta tamen altera, qua legi posset ni T. Quinctius cum peregriniscopiis exercitui subvenisset , ejectis Latino Hernicoque . Equidem ve-risimilius puto, Livium scripsisse ni T. Quinctius cum Latino Herni-coque exercitu subvenisset , ut verba peregrinis copiis e margine in-trusa et alieno loco interposita credantur.

— 16 , 2 . superantibus aliis ac mergentibus malis . Hanc quin-que codicum apud Drak. lectionem praetulimus vulgatae, quam edi-tiones servant, superantibus aliis ac emergentibus malis. Bona latini-tas respuit particulam ac praeponere vocibus ab vocali incipienti-bus, et eximia gradatio, quae est in verbis superare ac mergere (sc.rempublicam ), prorsus perit, si vulgatam retineas.

— 3 l, 3. eademque Crev., Str. auctoritate non unius codicisapud Drak. ea denique Drak.

— 34, 4. appellationi. Sic jam Drak. legendum esse censuerat,et merito recepit Str. Vulgo appellatione.

— 37, 3. plebisque res — esset. Locus depravatus, quem om-nes fere editores conjecturis tentarunt. Maxime probatur emenda-tio J. Fr. Gronovii, legere suadentis, plebisque res et fortunas 9 quum yquicquid cupitum foret , potentioris esset . Mihi reliqua verba sanaesse, vitium vero in sola particula quum 1 . cum latere videtur, proquo, si spectes praecedentem vocem, res , fortasse secunda 1 . sequente1 . obsequente vel simile quid scriptum fuerit.

— 1*3, 2 . praecipitatum in insidias esse: Sicinium cet. Sic lo-cum distinxit Str., quum apud Drak* post esse nullum interpunctio-nis signum inveniatur.

—- 44, 4. serva sua natam , servamque appellans , sequi se jjibebatKreyss., Baumg. cum vetustioribus editionibus, probante J. Fr. Gro-novio, Vulgo serva sua natam (servamque appellans) esse: sequiquese jubebat .

— 44, 5. Vocat puellam — perventum est. Hanc J. Fr, Grono-vii distinctionem cum Strothio praetulimus vulgatae, quam Drak.servavit: Vocat puellam in jus ; auctoribus , qui aderant , ut sequeretur .Ad tribunal Appii perventum est.

— 45, 2 . reclamare Kreyss., Baumg. auctoritate optimorumcodd. et ed. Campani. Vulg. recusare.

— 49, 4. ad quae — trepidaverat Str, atque — trepidus Drak.qui legi volebat postquam — trepidaverat.

— 52, 4. togatorum aliorum Str. cum Lipsio» togatorum alio-rumque Drak.

— 56, 7* at se provocare Kreyss. ex emendatione Jac. Grono-vii. Vulgo ait se provocare.

— 64, 3* auctores populares sententiae haud popularis Str. excorrectione Drak., qui tamen vulgatam lectionem auctores popularissententiae haud populares in textu retinuit.

— 67 , 4. urbis hujus: Patrum ac plebis certamina — sustulereillis animos . Sic scribendum esse locum, Drakenborchus, Clericivestigia persecutus, in nota subjecta probavit, quanquam vulg. intextu retinuit urbis hujus; Patrum ac plebis certamina: dum — sustu-lere illi animos.

Lib. IV. 1 , 3. confestim ad concionem advocavit Gron., Crev,Vulgo et confestim cet.

Livius P, I.

Ff