Band 
Vol. II.
Seite
2
JPEG-Download
 

3

T. Livii Lii. XXI. Cap. 3 — 5 .

pertas primo Punico conserebant bello: et adeo varia bellifortuna ancepsqne Mars fuit, ut propius periculum fue-

3 rint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certa-runt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victori-bus victi ultro inferrent arma; Poenis, quod superbe ava-

4 reque crederent imperitatum victis esse. Fama etiam est,Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandien-tem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum,perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrifica-ret , altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum,se, quum primum posset, hostem fore populo Romano.

5 Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaqueamissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerumconcessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Ro-manorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxins curis ita se Africo bello, quod fuit subrecentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deindenovem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit;ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare inanimo bellum: et, si diutius vixisset, Hamilcare ducePoenos arma Italiae illaturos fuisse, quae Hannibalis

2 ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pue-ritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubalinter patrem et filiam octo ferme annos imperium obti-nuit, flore aetatis (uti ferunt) primo Hamilcari concilia-tus : gener- inde ob altam indolem provecto annis ascitus,et, quia gener erat, factionis Rarcinae opibus, quae apudmilites plebemque plus quam modicae erant, haud sane

3 voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilioquam vi gerens, hospitiis regulorum magis conciliandisqueper amicitiam principum novis gentibus, quam bello autarmis, rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax

4 tutior fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram inter-fecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab cir-cumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormen-tis quoqne quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, su-perante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebuerit.

5 Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandisgentibus, imperioque jungendis suo fuerat, foedus reno-vaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii essetamnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorumpopulorum libertas servaretur.

III. "In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quinpraerogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibalin praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium cla-more atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis se-

2! queretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad searcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinisnitentibus, nt assuesceret militiae Hannibal, atque in pa-