Band 
Vol. II.
Seite
97
JPEG-Download
 

A. U. C. 536 . A. C. 218*

97

nibalem deprecando magis, quam purgando, placavit,victusque patris precibns lacrimisqne etiam ad coenameum cum patre vocari jussit: cui convivio neminem Cam-panum, praeterquam hospites, Jubelliumque Tauream, in-signem bello virum, adhibiturus erat. Coeperunt epulari gde die, et convivium non ex more Punico aut militaridisciplina esse; sed, ut in civitate atque etiam domoluxuriosa, omnibus voluptatium illecebris instructum.Unus nec dominorum invitatione, nec ipsius interdumHannibalis, Calavii filius Perolla vinci potuit; ipse valetu-dinem excusans, patre animi quoque ejus haud mirabileminterturbationem causante. Solis ferme occasu patrem 4Calavium, ex convivio egressum, secutus filius, ubi in se-cretum (hortus erat posticis aedium partibus) pervene-runt, Consilium, inquit, afferro, pater, quo non veniamsolum peccati, quod de fecimus ad Hannibalem , impetraturiab Romanis, sed in multo majore dignitate et gratia simusCampani, quam unquam fuimus, Ouum mirabundus pater, gquidnam id esset consilii, quaereret; toga rejecta ab hu-mero, latus succinctum gladio nudat: Jam ego, inquit,sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id

prius scire volui , si forte abesse, dum facinus patratur ,malles.

IX, Quae ubi vidit audivitqne senex, velut si jamagendis, quae audiebat, interesset, amens metu, Per egote, inquit, fili, quaecunque jura liberos jungunt parentibus,precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omniainfanda velis. Paucae horae sunt, intra quas jurantes per 3quicquid deorum est, dextrae dextras jungentes, fidem ob-strinximus , ut sacratas fide manus , digressi ab colloquio,extemplo in eum armaremus ? Ab hospitali mensa surgis, adquam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, uteam ipsam mensam cruentares hospitis sanguinet Hanniba-lem pater filio meo potui placare, filium Hannibali nonpossum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non 3pietas : audeantur infanda, si non perniciem nobis cum sce-lere afferunt. Unus aggressurus es Hannibalem^ quid illaturba tot liberorum servorumque ? quid in unum intenti om-nium oculi? quid tot dextrae ? torpescentne in amentia illatVultum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere 4nequeunt, quem horret, populus Romanus, tu sustinebis? Utalia auxilia desint, me ipsum ferire, corpus meum opponen-tem pro corpore Hannibalis, sustinebis ? Atqui per meumpectus petendus ille tibi transfigendusque est. Deterrerihic sine te potius, quam illic vinci. Valeant preces apudte meae, sicut pro te hodie, valuerunt. Lacrimantem inde 5juvenem cernens, medium complectitur, atque, osculohaerens, non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gla-dium poneret, fidemque daret, nihil facturum tale. Tum 6Livius P. II. G