98
T. Livii Lib. XX 11 I. Cap. io—12.
juvenis, Ego quidem, inquit, quam patriae debeo, pietatemexsolvam patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditae pa-triae sustinendum est crimen ; semel, quum defectionis abRomanis i iterum, quum pacis cum Hannibale fuisti auctor;tertio hodie, quum restituendae Romanis Capuae mora atque
7 impedimentum es. Tu, patria, jerrum, quo pro te armatushanc arcem hostium inii, quando parens extorquet, recipe ,llaec quum dixisset, gladium in publicum trans maceriamhorti abjecit: et, quo minus res suspecta esset, se ipseconvivio reddidit.
X. Postero die senatus frequens datus Hannibali.Ubi prima ejus oratio perblanda ac benigna fuit, qua gra-tias egit Campanis., quod amicitiam suam Romanae socie-tati praeposuissent: et inter cetera magnifica promissapollicitus, brevi caput Italiae omni Capuam fore, juraqueiude cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
2 Unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secnmfacti, quem neque esse Campanum, neque dici debere,Magium Decium. Eum postulare, ut sibi dedatur, ac sepraesente de eo referatur, senatusqne consultum fiat. Om-nes in eam sententiam ierunt: qnanquam magnae parti etvir indignus ea calamitate, et haud parvo initio minui
3 videbatur jus libertatis. Egressus curia, in templo magi-stratus consedit; comprehendique Decium Magium, atqueante pedes destitutum causam dicere jussit. Qui quum,manente ferocia animi, negaret lege foederis id cogi posse,tum injectae catenae, duciqne ante lictorem in castra est
4 jussus. Ouoad capite aperto est ductus, concionabundusincessit, ad circumfusam undique multitudinem vociferans:Habetis libertatem , Campani , quam petistis. Foro medio ,luce clara, videntibus vobis, nulli Campanorum secundus,vinctus ad mortem rapior. Quid violentius Capua captafieret? Ite obviam Hannibali, exornate urbem, diemque ad-ventus ejus consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro
g spectetis. Haec vociferanti, quum moveri vulgus videre-tur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam jus-sus. Ita in castra perducitur: extemploque impositus iunavim , et Carthaginem missus; ne, motu aliquo Capuaeex indignitate rei orto, senatum quoque poeniteret deditiprincipis: et, legatione missa ad repetendum eum, ne autnegando rem, quam primum peterent, offendendi sibi novisocii; aut tribuendo, habendus Capuae esset seditionis ac
6 turbarum auctor. Navem Cyrenas detulit tempestas, quaetum in ditione regum erant. Ibi quum Magius ad statuamPtolemaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alex-andriani ad Ptolemaeum, quum eum docuisset, contra jusfoederis vinctum se ab Hannibale esse, vinculis liberatur;permissumque, ut rediret, seu Romam, seu Capuam mallet.
7 Nec Magius Capuam sibi tutam dicere; et Romam eo tem-