102
T. Livii Lib. XXIII. Cap. 15 . 16 .
rum populationis, et patienda in obsidione multa graviaindignaque proponere animo. Neque auctores defectionisdeerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalamtenderent, resisti multitudini concitatae non posse ; clam,secunda simulando, dilationem mali inveniunt: placereenim sibi defectionem ad Hannibalem simulant: quibusautem conditionibus in foedus amicitiamque novam trans-g eant, parum constare. Ita spatio sumpto, legatos properead praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilinicum exercitu erat, mittunt, docentque, quanto in discri-mine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum,urbem extemplo futuram, ni subveniatur. Concedendoplebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere prae-6 festinarent, effecisse. Marcellus, collaudatis Nolanis, ea-dem simulatione extrahi rem in suum adventum jussit:interim celari, quae secum acta essent, spemque omnemauxilii Romani. Ipse a Casilino Calatiam petit: atque in-de, Vulturno amni trajecto, perque agrum SaticulanumTrebulanumque super Suessulam per montes Nolampervenit.
XV. Sub adventum praetoris Romani Poenus agroNolano excessit, et ad mare proxime Neapolim descendit,cupidus maritimi oppidi potiumii, quo cursus navibus tu-tus ex Africa esset. Ceterum, postquam Neapolim a prae-fecto Romano teneri accepit, (M. Junius Silanus erat,ab ipsis Neapolitanis accitus) Neapoli quoque, sicut Nola,2 omissa, petit Nuceriam. Eam quum aliquamdiu circum-sedisset, saepe vi, saepe sollicitandis nequicquam nuncplebe nunc principibus, fame demum in deditionem acce-pit, pactus, ut inermes cum singulis abirent vestimentis.Deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis, praeterRomanos, videri vellet, praemia atque honores, qui rema-g nerent, ac militare secnm voluissent, proposuit. Nec easpe quemquam tenuit. Dilapsi omnes, quocunque hospitiaaut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes,maxime Nolam Neapolimque. Quum ferine triginta sena-tores, ac forte primus quisque, Capuam petissent; exclusiinde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contu-lerunt. Nuceriae praeda militi data est, urbs direpta^ atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiduciapraesidii, quam voluntate principum, habebat. Plebes ti-mebatur, et ante omnes L. Bantius, quem consensos at-tentatae defectionis, ac metus a praetore Romano, nuncad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset,5 ad transfugiendum stimulabat. Erat juvenis acer, et so-ciorum ea tempestate prope nobilissimus eques. Semine-cem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inven-tum, curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal do-mum remiserat. Ob ejus gratiam meriti rem Nolanam in