Band 
Vol. II.
Seite
111
JPEG-Download
 

A. U. C. 536. A. C. 218 .

1X1

quod sanctissimum est apud eos, intulere. Purgato indecapite, ut mos iis est, calvam auro caelavere: idque sa-crum vas iis erat, quo sollemnibus libarent; poculumqueidem sacerdoti esse ac templi antistitibus. Praeda quoque 3haud minor Gallis, quam victoria, fuit. Nam etsi magnapars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceteraeres, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem ja-centis agminis ordinem inventae sunt.

XXV. Hac nunciata clade, quum per dies multosin tanto pavore fuisset civitas, ut, tabernis clausis, velutnocturna solitudine per urbem acta, senatus aedilibus ne-gotium daret, ut urbem circumirent, aperirique tabernaset maestitiae publicae speciem urbi demi juberent 5 tumTi. Sempronius senatum habuit, consolatnsque Patres est,et adhortatus, ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent,ad minores calamitates animos summitterent. Quod ad 2Carthaginienses hostes Hannibalemque attinet, prosperamodo essent, sicut speraret futura, Gallicum bellum et omittituto et differri posse; ultionemque eam fraudis in deorumac populi Romani potestate fore. De hoste Poeno exerciti-busque , per quos id bellum gereretur, consultandum atqueagitandum. Ipse primum, quid peditum eqnitumque, quid 3civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, dis-seruit. Tum Marcellus suarum copiarum summam expo-suit. Quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, aperitis quaesitum est. Nec, unde consulares exercitus sa-tis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibalnr ratio.Itaque Galliam, quanquam stimulabat justa ira, omitti eo 4anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est.

De exercitu Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent,in Siciliam eos traduci, atque ibi militare, donec in Italiabellum esset, placuit. Eodem ex dictatoris legionibus re-jici militem minimi quemque roboris, nullo praestitutomilitiae tempore, nisi qui stipendiorum legitimorum esset.Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. 5Postumii suffectus esset, decretae sunt: eumque, quumprimum salvis auspiciis posset, creari placuit. Legionespraeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri:atque inde consul, cui legiones urbanae evenissent, mili-tum sumeret, quantum opes esset. C. Terentio consuli 6propagari in annum imperium: neque de eo exercitu,quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam minui.

XXVI. Dum ha ec in Italia geruntur apparanturque,nihilo segnius in Hispania bellum erat: sed ad eam diemmagis prosperum Romanis, P. et Cn. Scipionibus interse partitis copias, ut Cnaeus terra, Publius navibus remgereret; Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti vi-rium satis fidens, procul ab hoste, intervallo ac locis tu-tus , tenebat se: quoad multum ac diu obtestanti quatuor