Band 
Vol. II.
Seite
112
JPEG-Download
 

112

T. Livii Lib. XXIII. Cap, 27. 28.

millia peditum, et quingenti equites in supplementum missi

2 ex Africa sunt. Tum, refecta tandem spe, castra propiushostem movit: classemque et ipse instrui pararique jubet,ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetumovendarum de integro rerum perculit eum praefectorumnavium transitio: qui, post classem ad Iberum per pavo-rem desertam graviter increpiti, nunquam deinde satis fidi

3 aut duci, aut Carthaginiensium rebus fuerant. Feceranthi transfugae motum in Carpesiorum gente, desciverant-que iis auctoribus urbes aliquot: una etiam ab ipsis vicapta fuerat. In eam gentem versum ab Romanis bellumest; infestoqne exercitu Hasdrubal ingressus agrum hosti-um, pro captae ante dies paucos urbis moenibus, Galbum,nobilem Carpesiorum ducem, cum valido exercitu castris

4 sese tenentem aggredi statuit. Praemissa igitur levi ar-matura, quae eliceret hostes ad certamen, oeditum partemad depopulandum per agros passim dimisit, ut palantesexciperent. Simul et ad castra tumultus erat, et peragros fugaque et caedes: deinde undique diversis itineri-bus quum in castra se recepissent, adeo repente decessitanimis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda sa-tis animorum esset, sed etiam ad lacessendum hostem

5 proelio. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantesmore suo; repentinaque eorum audacia terrorem hosti,paullo ante ultro lacessenti, incussit. Itaque et ipse Has-drubal in collem satis arduum, tutum flumine etiam ob-jecto, tum copias subducit, et praemissam levem armatu-ram equitesque palatos eodem recipit: nec aut colli aut

6 flumini satis fidens, vallo castra permunit. In hoc alternopavore certamina aliquot sunt contracta: nec NumidaHispano eques par fuit; nec jaculator Maurus caetrato,velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum prae-stanti.

XXVII. Postquam neque elicere Poenum ad certamenobversati castris poterant, neque castrorum oppugnatiofacilis erat; urbem Ascuam, quo, fines hostium ingrediens,Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vicapiunt, omnique circa agro potiuntur. Nec jam, aut in

2 agmine, aut in castris, ullo imperio contineri. Quam ubinegligentiam ex re (ut fit) bene gesta oriri senserat Has-drubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostesaggrederentur, degressus colle, pergit ire acie instructaad castra. Quem ut adesse tumultuose nunciavere fugien-tes ex speculis stationibusque, ad arma conclamatum est.Ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incom-

3 positi, inordinati in proelium ruunt. Jam primi conse-ruerant manus, quum alii catervatim currerent, alii non-dum e castris exissent. Tamen primo ipsa audacia ter-ruere hostem. Deinde, rari in confertos illati, quum pau-citas