Band 
Vol. II.
Seite
116
JPEG-Download
 

Il6 T. Livii Lib. XXIII. Cap. 31.32.

Cottae et M. Clandii Marcelli ter instaurati. Circumactotertio anno Punici belli, Ti. Sempronius consul IdibusMartiis magistratum iniit. Praetores O. Fulvius Flaccus,qui ante bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Vale-rius Laevinus peregrinam sortem in jurisdictione habuit.

9 Ap. Claudius Pulcher Siciliam, O. Mucius Scaevola Sar-diniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperinmesse populus jussit, quod post Cannensem cladem unusRomanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.

XXXI. Senatus, quo die primuin est in Capitolioconsultus, decrevit, ut, quo eo anno duplex tributumimperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipen-dium praesens omnibus militibus daretur, praeterquam

2 qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decre-verunt, ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius con-sul Cales ad conveniendum diem ediceret: inde eae legio-nes in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur:quae ibi legiones essent, (erant autem Cannensis maximeexercitus) eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliamtrajiceret: quaeque in Sicilia essent, Romam deportaren-

3 tnr. Ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edictadies erat, M. Claudius Marcellus missus: isque jussus incastra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veteremexercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam,

4 T. Metilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Ta-citi primo exspectaverant homines, uti consul comitiacollegae creando haberet. Deinde, ubi ablegatum, velutde industria, M. Marcellum viderunt, quem maxime con-sulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas

5 creari volebant, fremitus in curia est ortus. Quod ubisensit consul, Utrumque , inquit, e republica fuit , Patresconscripti , et M. Claudium ad permutandos exercitus inCampaniam proficisci , et comitia non prius edici , quam isinde , confecto , quod mandatum est , negotio , revertisset; utvos consulem , quem tempus reipublicae postularet , quem

6 maxime vultis , haberetis. Ita de comitiis, donec rediitMarcellus, silentium fuit. Interea duumviri creati suntQ. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus, aedibus dedi-candis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae. Utraque

7 in Capitolio est, canali uno discretae. Et de trecentisequitibus Campanis, qui, in Sicilia cum fide stipendiisemeritis, Romam venerant, dein latum ad populum, utcives Romani essent: item, uti municipes Cumani essent,pridie quam populus Campanus a populo Romano defe-cisset. Maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quo-rum hominum essent, scire se ipsi negabant; vetere pa-tria relicta, in eam, in quam redierant, nondum asciti.

8 Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia uni con-suli rogando in locum L. Postumii edicuntur. Creatur