Band 
Vol. II.
Seite
117
JPEG-Download
 

A . U. C. 637. A. C. B17.

117

ingenti consensa Marcellus, qni extemplo magistratumocciperet. Cui inennti consulatum quum tonuisset, vocatiaugures vitio creatum videri pronunciaverunt; vulgoquePatres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebejiconsules facti essent, id deis cordi non esse. In locum 9Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus FabiusMaximus tertium. Mare arsit eo anno: ad Sinuessam bosequuleum peperit: signa Lanuvii ad Junonis Sospitaecruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit.Ob quem imbrem novemdiale, ut assolet, sacrum fuit: ce-teraque prodigia cum cura expiata.

XXXII. Consules exercitus inter sese diviserunt.Fabio exercitas, cui M. Junius dictator praefuerat, eve-nit; Sempronio volones qui fierent, et sociorum vigintiquinque millia; M. Valerio praetori legiones, quae ex Si-cilia redissent, decretae; M. Claudius proconsul ad eumexercitum, qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus.Praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules 2edixerunt, qaotieg in senatum vocassent, uti senatores,quibusque in senatu dicere sententiam liceret, ad portamCapenam convenirent. Praetores, quorum jurisdictio erat,tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt. Eo vadimo-nia fieri jusserunt: ibique eo anno jus dictum est. In- 3terim Carthaginem, unde Mago frater Hannibalis duode-cim millia peditum, et mille quingentos equites, vigintielephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissuruserat, cum praesidio sexaginta navium longarum, nunciusaffertur, in Hispania rem male gestam, omnesque fermeejus provinciae populos ad Romanos defecisse. Erant, qui 4Magonem cum classe ea copiisque, omissa Italia, in His-paniam averterent; quum Sardiniae recipiendae repen-tina spes affulsit. Parvum ibi exercitum Romanum esse :veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritumdecedere, novum exspectari. Ad hoc, fessos jam animos 5Sardorum esse diuturnitate imperii: et proximo iis annoacerbe atque avare imperatum. Gravi tributo et collationeiniqua frumenti pressos. Nihil deesse aliud, quam aucto-rem , ad quem deficerent. Haec clandestina legatio perprincipes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsi-cora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.His nunciis prope uno tempore turbati erectique Mago- 6nem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt. InSardiniam Hasdrubalem deligunt ducem: et tantum fermecopiarum , quantum Magoni , decernunt. Et Romae con-sules, transactis rebus, quae in urbe agendae erant, mo-vebant jam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus 7Sinuessam diem ad conveniendum edixit; et 0 . Fabius,consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex'agris, anteCalendas Junias primas, in urbes munitas conveherent.