Band 
Vol. II.
Seite
120
JPEG-Download
 

120

T. Livii Lib. XXIII, Cap. 35— 37.

sed etiam alvei navium quassati erant) subductae navesdum reficiuntur, aliquantam temporis triverunt.

XXXV. In Italia quum post Cannensem pugnam,fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis,segnius bellum esset5 Campani per se adorti sunt rem Cu-manam suae ditionis facere; primo sollicitantes, ut ab Ro-manis deficerent: ubi id parum processit, dolum ad ca-

3 piendos eos comparant. Campanis omnibus statum sacri-ficium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum cer-tiores Cumanos fecerunt: petieruntque, ut et Cumanus eosenatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdemuterque populus socios hostesque haberet: praesidium ibiarmatum sese habituros, ne quid ab Romano Poenove

5 periculi esset. Cumani (quanquam suspecta fraus erat)nihil abnuere 5 ita tegi fallax consilium posse rati. In-terim Ti, Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo adconveniendam diem edixerat, exercitu lustrato, transgres-sus Vulturnum flumen, circa Liternum castra posuit. Ibi,quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat,ut tirones (ea maxima pars volonum erat) assuescerent

4 signa sequi, et in acie agnoscere ordines suos. Interquae maxima inerat cura duci, itaque legatis tribunisquepraeceperat, ne qua exprobratio cuiquam tieteris fortunaediscordiam inter ordines sereret: vetus miles tironi, liber vo-loni sese exaequari sineret: omnes satis honestos generosos-que ducerent , quibus arma sua signaque populus Romanuscommisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere

g tueri factum. Ea non majore cura praecepta ab ducibussunt, quam a militibus observata; brevique tanta concor-dia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivionem ve-niret, qua ex conditione quisque esset miles factus. Haecagenti Graccho legati Cumani nunciarunt, quae a Campa-nis legatio paucos ante dies venisset, et quid iis ipsirespondissent: triduum post eum diem festum esse: nonsenatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam et

6 exercitum Campanum. Gracchus, jussis Cumanis omniaex agris in urbem convehere, et manere intra muros,ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cu-mas movet castra. Hamae inde tria millia passuum absunt.Jam Campani eo frequentes ex composito convenerant,nec procul inde in occulto Marius Aliius Medixtuticus( summus magistratus erat Campanis) cum quatuordecimmillibus armatorum habebat castra; sacrificio apparando,et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior, quam

7 muniendis castris aut ulli militari operi. Triduum sacri-ficatum ad Hamas, Nocturnum erat sacrum, ita ut antemediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidian-dum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quisenunciare posset coepta, et ab decima diei hora coactis