126
T. Livii Lib. XXIII. Cap. 43 — 45 .
1 litat tuis. Nec te, nec exercitum tuum norim, nisi, a quotot Romanas acies fusas stratasque esse sciam , ei facileesse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis,palatos, quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidium-que missum nobis et Nolae ademerit, si modo, quos, ut so-cios haberes, dignos duxisti, haud indignos judicas, quos infidem receptos tuearis.
XLIII. Ad ea Hannibal respondit: Omnia simul fa-cere Hirpinos Samnitesque: et indicare clades suas, et pe-tere praesidium, et queri indefensos se neglectosque. Indi-candum autem fuisse primum: dein petendum praesidium :postremo, ni impetraretur, tum denique querendum , frustra
2 opem imploratam. Exercitum sese non in agrum HirpinumSamnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca so-ciorum populi Romani adducturum', iis populandis et mili-tem suum repleturum se, et metu procul ab iis summotu-rum hostes. Quod ad bellum Romanum attineret, si Trasi-meni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasimeni pugnanobilior esset; Cannarum se quoque memoriam obscuram
3 majore et clariore victoria facturum. Cum hoc responsomuneribusque amplis legatos dimisit. Ipse, praesidio mo-dico relicto in Tifatis, profectus cetero exercitu ire No-lam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis, cum supplementoCartilagine advecto atque elephantis, venit. Castris haudprocul positis, longe alia omnia inquirenti comperta sunt,
4 quam quae a legatis sociorum audierat. Nihil enim Mar-cellus ita gerebat, ut aut fortunae, aut temere hosti com-missum dici posset. Explorato, cum firmisque praesidiis,tuto receptu praedatum ierat: omniaque, velut adversuspraesentem Hannibalem, cauta provisaque fuerunt. Tum,ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit:per muros inambulare senatores Nolanos jussit, et omnia
g circa explorare, quae apud hostes fierent. Ex iis Hanno,quum ad murum successisset, Herennium Bassum et He-rium Pettium, ad colloquium evocatos, permissuque Mar-celli egressos, per interpretem alloquitur. Hannibalisvirtutem fortunamque extollit: populi Romani obterit
6 senescentem cum viribus majestatem. Quae si paria es-sent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Ro-manum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiamin captivos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae
1 societatem atque amicitiam praeoptandam esse. Si amboconsules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen nonmagis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent:nedum praetor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam
8 tutari possit. Ipsorum, quam Hannibalis, inter esse, captaan tradita Nola potiretur: potiturum enim, ut Capua Nuce-riaque potitus esset: sed , quid inter Capuae Nuceriaeque for-