Band 
Vol. II.
Seite
130
JPEG-Download
 

130

T. Livii Lib. XXIII. Cap. 4 y.

Apuliam legiones qunm duxisset, M. Valerinm inde prae-torem Brundisium, cum eo, quem Luceriae habuerat, ex-ercitu misit, tuerique oram agri Sallentini, et providere,quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret,

4 jussit. Exitu aestatis ejus, qua haec gesta perscripsimus,literae a P. et On. Scipionibus venerunt, quantas, quam-que prosperas in Hispania res gessissent: sed pecuniamin stipendium, vestimenlaque, et frumentum exercitui, et

5 sociis navalibus omnia deesse. Ouod ad stipendium atti-neat, si aerarium inops esset, se aliquam rationem initu-ros, quo modo ab Hispanis sumant: cetera utique ab Ro-ma mittenda esse: nec aliter aut exercitum aut provin-ciam retineri posse. Literis recitatis, nemo omnium erat,quin, et vera scribi, et postulari aequa, fateretur; sed oc-currebat animis, quantos exercitus terrestres navalesquetuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si

6 bellum Macedonicum moveretur, Siciliam ac Sardiniam,quae ante bellum vectigales fuissent , vix praesides provin-ciarum exercitus alere: tributo sumptus suppeditari; eumipsum tributum conferentium numerum tantis exercituumstragibus, et ad Trasimenum lacum, et ad Cannas, immi-nutum ; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur sti-

7 pendio , alia perituros peste. Itaque, nisi fide staret res-publica , opibus non staturam. Prodeundum in concionemFulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates,cohortandosque , qui redempturis auxissent patrimonia, utreipublicae , ex qua crevissent, ad tempus commodarent;conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum His-paniensem opus essent , ut, quum pecunia in aerario esset,

8 iis primis solveretur. Haec praetor in concione edixit,qua die vestimenta, frumentum, Hispaniensi exercituipraebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, es-set locaturus.

XLIX. Ubi ea dies venit, ad conducendum tres so-cietates aderant hominum undeviginti, quorum duo postu-lata fuere: unum, ut militia vacarent, dum in eo publicoessent: alterum, ut, quae in naves imposuissent, ab hosti-

2 um tempestatisque vi publico periculo essent. Utroqueimpetrato, conduxerunt, privataque pecunia respublica ad-ministrata est. Hi mores, eaque caritas patriae per om-nes ordines velut tenore uno pertinebat. Quemadmodumconducta omnia magno animo sunt, sic summa fide prae-bita, nec secus quam si ex opulento aerario, ut quondam,

3 alerentur. Quum hi commeatus venerunt, Illiturgi oppi-dum ab Hasdrubale, ac Magone, et Hannibale Bomilcarisfilio, ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Interhaec trina castra hostium Scipiones, quum in urbem so-ciorum magno certamine ac strage obsistentium pervenis-sent, frumentum, cujus inopia erat, advexerunt: cohorta-