Band 
Vol. II.
Seite
132
JPEG-Download
 

132

T. Livii Lib. XXIV. Cap. 1—3.

cepti sunt: quorum auxiliis ascitis , tunc primum mercena-rium militem Romana castra habuerunt.

I. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno, ad-jutoribus et ducibus Bruttiis, Graecas urbes tentavit, eofacilius in societate manentes Romana, quod Bruttios,quos et oderant, et metuebant, Carthaginiensium partis

2 factos cernebant. Rhegium primum tentatum est, diesquealiquot ibi nequicquam absumpti. Interim Locrenses fru-mentum, lignaque, et cetera necessaria usibus ex agris inurbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibusesset: et in dies major omnibus portis multitudo effandi.

3 Postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere mu-ros ac portas, telaque in propugnacula congerere coge-bantur. In permixtam omnium aetatium ordinumquemultitudinem, et vagantem in agris magna ex parte iner-mem, Hamilcar Poenus equites emisit; qui, violare qnem-quam vetiti, tantum, ut excluderent ab urbe fuga dissipa-

4 tos, turmas objecere. Dux ipse, loco superiore capto, un-de agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohor-tem adire muros, atque evocare principes Locrensium adcolloquium jussit, et, pollicentes amicitiam Hannibalis, ad-

5 hortari ad urbem tradendam. Bruttiis in colloquio nul-lius rei primo fides est: deinde ut Poenus apparuit incollibus, et refugientes pauci aliam omnem multitudinemin potestate hostium esse afferebant; tum, metu victi, con-sulturos se populum responderunt: advocataque extemploconcione, quum et levissimus quisque novas res novamquesocietatem mallent, et, quorum propinqui extra urbem in-terclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis, pignera-tos haberent animos, pauci magis taciti probarent constan-tem fidem, quam propalam tueri auderent; haud dubio

6 in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio prae-fecto praesidii, quique cum eo milites Romani erant, clamin portum deductis, atque impositis in naves, ut Rhegiumdeveherentur, Hamilcarem Poenosque ea conditione, utfoedus extemplo aequis legibus fieret, in urbem accepe-runt. Cujus rei prope non servata fides deditis est, quumPoenus dolo dimissum Romanum incusaret; Locrenses

^ profugisse ipsum causarentur. Insecuti etiam equitessunt, si quo casu in freto aestus morari, aut deferre na-ves in terram posset. Et eos quidem, quos sequebantur,non sunt adepti: alias a Messana trajicientes freto Rhegi-um naves conspexerunt. Milites erant Romani, a Claudio

8 praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. ItaqueRhegio extemplo abscessum est. Locrensibus jussu Han-nibalis data pax, ut liberi suis legibus viverent: urbs pate-