A . U . C . 537. A . C . 217.
137
instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent,uni ex eis, (Dinomeni fuit nomen) quia custos corporiserat, partes datae sunt, ut, quum appropinquaret januaerex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergoagmen. Ita, ut convenerat, factum est. Tanquam laxa- 3ret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dino--menes, tantum intervalli fecit, ut, quum in praetereun-tem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur ali-quot prius vulneribus, quam succurri posset. Clamore et 4tumultu audito, in Dinomenem, jam haud dubie obstan-tem, tela conjiciuntur: inter quae tamen, duobus acceptisvulneribus, evasit. Fuga satellitum, ut jaoentem videreregem, facta est. Interfectores pars in forum ad multi-tudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt, adpraeoccupanda Andranodori regiorumque aliorum consilia.Incerto rerum statu, Ap. Claudius, bellum oriens ex pro- 5pinquo quum cerneret, senatum literis certiorem fecit,Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari.Ipse adversus Syracusana consilia, provinciam, regniquefines omnia convertit praesidia. Exitu anni ejus O. Fa-bius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptumfrequentari emporium, communiit, praesidiumque impo-suit. Inde Romam comitiorum causa veniens, in eum, 6quem primum diem comitialem habuit, comitia edixit,atque ex itinere praeter urbem in campum descendit.
Eo die quum sors praerogativae Aniensi juniorum exisset,eaque T. Otacilium, M. Aemilium Regillum consules dice-ret, tum O. Fabius, silentio facto, tali oratione est usus.
VIII. Si aut pacem in Italia, aut bellum cum eo hostehaberemus , in quo negligentiae laxior locus esset; qui ve-stris studiis, quae in campum ad mandandos, quibus velitis ,honores affertis, moram ullam offerret, is mihi parum me-minisse videretur vestrae libertatis. Sed quum in hoc bello, 2in hoc hoste , nunquam ab ullo duce sine ingenti nostraclade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem armatidescenditis, inire suffragium ad creandos consules decet , etsibi sic quemque dicere : Hannibali imper a tori paremconsulem nomino. Hoc anno ad Capuam Jubellio Tau- 3reae Campano summo equiti provocanti summus Romanuseques Asellus Claudius est oppositus. Adversus Gallum ,quondam provocantem in ponte Anienis, T. Manlium , fi-dentem et animo et viribus, misere majores nostri. Ob 4eandem causam haud multis annis post fuisse non negave-rim , cur M. Valerio non diffideretur , adversus similiterprovocantem arma capienti Gallum ad certamen , Quemad-modum pedites equitesque optamus, ut validiores, si minus ,ut pares hosti habeamus; ita duci hostium parem impera-torem quaeramus. Quum, qui est summus in civitate dux, 5eum legerimus; tamen repente lectus , in annum creatus,