Band 
Vol. II.
Seite
138
JPEG-Download
 

138

T. Livii Lib. XXIV . Cap. 9. 10.

adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur,nullis neque temporis, neque juris inclusum angustiis , quominus ita omnia gerat administretque, ut tempora postula-bunt belli. Nobis autem in apparatu ipso, ac tantum in.6 choantibus res, annus circumagitur. Quoniam, quales viroscreare vos consules deceat, satis est dictum ; restat, utpauca de eis, in quos praerogativae favor inclinavit, dicam.M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem nequemittere ab sacris, neque retinere possumus, ut non deum“2 aut belli deseramus curam. Otacilius sororis meae filiamuxorem, atque ex ea liberos, habet. Ceterum non ea ve-stra in me majoresque meos merita sunt, ut non potior emprivatis necessitudinibus rempublicam habeam. Quilibetnautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest :ubi saeva orta tempestas est, ac turbato mari rapitur ventog navis, tum viro et gubernatore opus est. Non tranquillonavigamus, sed jam aliquot procellis submersi paene sumus.Itaque, quis ad gubernacula sedeat, summa cura providen-dum ac praecavendum vobis est. In mino r £ te experti, T.Otacili, re sumus. Haud satie, cur ad majora tibi fidamus,9 documenti quicquam dedisti. Classem hoc anno, cui tupraefuisti, trium rerum causa paravimus: ut Africae orampopularetur ; ut tuta nobis Italiae litora essent •, ante omniane supplementum cum stipendio commeatuque ab CarthagineHannibali transportaretur. Create consulem T. Otacilium,non dico, si omnia haec , sed si aliquid eorum reipublicaeIO praestitit. Sin autem , te classem obtinente, etiam , velutpacato mari, quaelibet Hannibali tuta atque integra abdomo venerunt-, si ora Italiae infestior hoc anno, quamAfricae, fuit; quid dicere potes, cur te potissimum ducemHannibali hosti opponant ? Si consul esses, dictatorem di-cendum exemplo majorum nostrorum censeremus. Nec tuid indignari posses, aliquem in civitate Romana meliorem31 bello haberi, quam te. Magis nullius interest, quam tua,T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, sub quo conci-das. Ego magnopere suadeo, eodem animo, quo, si stanti-bus vobis in aciem armatis repente deligendi duo imperato-res essent, quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodiequoque consules creetis : quibus sacramento liberi vestri di-cant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela12 atque cura militent. Lacus Trasimenus et Cannae tristiaad recordationem exempla, sed ad praecavendum simile utilidocumento sunt . Praeco, Aniensem juniorum in suffragiumrevoca.

IX. Quum T. Otacilius ferociter, eum continuareconsulatum velle, vociferaretur atque obstreperet, lictoresad eum accedere consul jussit: et, quia in urbem noninierat, protenus in campum ex itinere profectus, admo-2 nuit, cum securibus sibi fasces praeferri. Iterum prae-