i 4 o
T, Livii Lib, XXIV. Cap. ii — 13.
xisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provo-luta velut impetus torrentis tulerit: tacta de coelo atriumpublicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, arcemsn Sabinis publicamque viam, murum ac portam Gabiis.
5 Jam alia vulgata, miracula erant: hastam Martis Praenestesua sponte promotam: bovem in Sicilia locutum: infantemin utero matris in Marrucinis, Io triumphe! clamasse:ex muliere Spoleti virum factum: Hadriae aram in coelo,speciesque hominum circum eam cum candida veste, visas
6 esse. Ouin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apumexamen in foro visum, affirmantes quidam, legiones searmatas in Janiculo videre, concitaverunt civitatem adarma: qui tum in Janiculo essent, negarunt, quemquam
7 ibi, praeter assuetos collis ejus cultores, apparuisse. Haecprodigia hostiis majoribus procurata sunt ex haruspiciumresponso: et supplicatio omnibus deis, quorum, pulvinariaRomae essent, indicta est.
XI. Perpetratis, quae ad pacem deum pertinebant,de republica belloque gerendo, et qnantum copiarum, el
2 ubi quaeque essent, consules ad senatum retulerunt. Duo-deviginti legionibus bellum geri placuit: binas consulessibi sumere: binis Galliam, Sieiliamque, ac Sardiniamobtineri: duabusque O. Fabium praetorem Apuliae, dua-bus volonum T. Gracchum circa Luceriam praeesse: sin-gulas C. Terentio proconsuli ad Picenum, et M. Valerioad classem circa Brundisium relinqui, et duas urbi prae-
3 sidio esse. Hic ut numerus legionum expleretur, sex no-vae legiones erant scribendae. Eas primo quoque temporeconsules scribere jussi, et classem parare, ut cum eis na-vibus, quae pro Calabriae litoribus in statione essent,centum quinquaginta longarum navium classis eo anno
4 expleretur. Delectu habito, et centum navibus novis de-ductis, O. Fabius comitia censoribus creandis habuit.Creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus. Ouum in-crebresceret rumor, bellum in Sicilia esse, T. Otacilius
5 eo cum classe proficisci jussus est. Ouum deessent nau-tae, consules ex senatusconsulto edixerunt, ut, qui , L.Aemilio, C. Flaminio censoribus, millibus aeris quinqua-ginta ipse aut pater ejus census fuisset, usque ad centummillia, aut cui postea res tanta esset facta, nautam unumeum sex mensium stipendio daret : qui supra centum millia,Usque ad trecenta millia, tres nautas cum stipendio annuo :qui supra trecenta millia , usque ad decies aeris , quinquenautas x qui supra decies, septem’, senatores octo nautas
6 cum annuo stipendio darent. Ex hoc edicto dati nautae,armati instrnctique ab dominis, cum triginta dierum coc-tis cibariis naves conscenderunt. Tum primum est fac-tum, ut classis Romana sociis navalibus, privata impensaparatis, compleretur.