Band 
Vol. II.
Seite
146
JPEG-Download
 

146

T. Livii Lib. XXIV, Cap t ig. 20.

Ti. Sempronius ad Beneventum manu emiserat: srcessi-tosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretiaservorum acciperent: ceterum, non ante, quam bello con-fecto, accepturos esse. Quum haec inclinatio animorumplebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret; pecuniaequoque pupillares primo, deinde viduarum, coeptae con-ferri ; nusquam eas tutius sanctiusque deponere credenti-

8 bus, qui deferebant, quam in publica fide. Inde, si quidemptum •paralumque pupillis ac viduis foret, a quaestoreperscribebatur. Manavit ea privatorum benignitas exurbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipen-dium acciperent, mercenariumque increpantes vocarent,qui accepisset.

XIX. 0. Fabius consul ad Casilinum castra liabebat,quod duum millium Campanorum, et septingentorum mi-litum Hannibalis tenebatur praesidio. Praeerat StatiusMetius, missus ab Cn. Magio Atellano : qui eo anno Me-dixtnticus erat, servitiaque et plebem promiscue armabat,ut castra Romana invaderet, intento consule ad CasilifiHHl

a oppugnandum. Nihil eorum Fabium fefellit. Itaque» No-lam ad collegam mittit, altero exercitu, dum Casilinumoppugnatur , opus esse, qui Campanis opponatur. Vel ipse,relicto Nolae praesidio modico , veniret: vel , si tum Nolateneret, et necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti.

3 Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. Hoc nun-cio Marcellus, duobus militum millibus Nolae in praesi-dio relictis, cum cetero exercitu Casilinum venit, adven-tuque ejus Campani, jam moventes sese, quieverunt. Itaa duobus consulibus Casilinum oppugnari coeptum. Ubiquum multa, succedentes temere moenibus, Romani mili-tes acciperent vulnera, neque satis inceptis succederet;Fabius omittendam rem parvam ac juxta magnis difficilem,absccdendumque inde censebat, quum res majores insta-

4 rent. Marcellus , multa magnis ducibus sicut non aggre-dienda, ita semel aggressis non dimittenda esse, dicendo,quia magna famae momenta in utramque partein nerent,tenuit, ne irrito incepto abiretur. Vineae inde omniaquealia operum machinationumque genera quum admoveren-tur, Campanique Fabium orarent, ut abire Capuam tutoliceret; paucis egressis, Marcellus portam, qua egredie-bantur, occupavit, caedesque promiscue omnium circaportam primo, deinde, irruptione facta, etiam in urbe

5 fieri coepta est. Quinquaginta fere primo egressi Campa-norum, quum ad Fabium confugissent, praesidio ejus Ca-puam pervenerunt. Casilinum, inter colloquia cunctatio-nemque petentium fidem, per occasionem captum est. Cap-tivi, quique Campanorum, quique Hannibalis militum erant,Romam missi, atque ibi in carcere inclusi sunt: oppida-norum turba per finitimos populos in custodiam divisa.