»48
T. Livii Lib. XXIV . Cap. 21 — 23.
XXI. Romani, quum bellum nequaquam contemnen-dum in Sicilia oriretur, morsque tyranni duces magisimpigros dedisset Syracusanis, quam causam aut animosmutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam
2 decernunt. Secundum Hieronymi caedem primo tumul-tuatum in Leontinis apud milites fuerat, vociferatumqueferociter, parentandum regi sanguine conjuratorum esse.Deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebrousurpatum, spes facta ex pecunia regia largitionis, mili-tiaeque fungendae potioribus ducibus, et relata tyrannifoeda scelera foedioresque libidines, adeo mutavere ani-mos, ut insepultum jacere corpus paullo ante desiderati
3 regis paterentur. Quum ceteri ex conjuratis ad exercitumobtinendum remansissent, Theodotus et Susis regiis equis,quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regiosopprimerent, Syracnsas contendunt. Ceterum praevene-rat non fama solum , (qua nihil in talibus rebus est cele-
^ rins) sed nuncius etiam ex regiis servis. Itaque Andra-nodorus et Insulam, et arcem, et alia, quae poterat,quaeque opportuna erant, praesidiis firmarat. HexapyloTheodotus ac Sosis post solis occasum jam obscura luceinvecti, quum cruentam regiam vestem atque insigne ca-pitis ostentarent, travecti per Tycham, simul ad liberta-tem, simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire
5 jubent. Multitudo pars procurrit in vias, pars in vesti-bulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant, et,quid rei sit, rogitant. Omnia luminibus collucent, stre-pituque vario complentur. Armati locis patentibus con-gregantur. Inermes ex Olympii Jovis templo spolia Gal-lorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Roma-no, fixaque ab eo, detrahunt, precantes Jovem, ut volenspropitius praebeat sacra arma, pro patria, pro deum de-
6 lubris, pro libertate sese armantibus. Haec quoque mul-titudo , stationibus per principes regionum urbis disposi-tis , adjungitur. In Insula inter cetera Andranodoruspraesidiis firmat horrea publica. Locus, saxo quadratoseptus, atque arcis in modum emunitus, capitur ab ju-ventute, qnae praesidio ejus loci attributa erat, mittunt-que nuncios in Achradinam, horrea frumentumque in se-natus potestate esse.
XXII. Luce prima populus omnis armatus inermisquein Achradinam ad curiam convenit. Ibi pro Concordiaeara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus no-mine Polyaenus concionem et liberam et moderatam ha-
2 buit: Servitudinis indignitatisque homines expertos , adver-sus notum malum irritatos esse. Discordia civilis quas im-portet clades , audisse magis a patribus Syracusanos , quamipsos vidisse. Arma quod impigre ceperint, laudare’, ma-gis laudaturum , si non utantur , nisi ultima necessitate