A. U. C. 538 - 4 . C. 216.
coacti . In -praesentia legatos ad Andranodorum mitti pia- 3cere, qui denuncient, ut in potestate senatus ac populi sit,portas Insulae patefaciat, reddat praesidium. Si tutelamalieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere,multo acrius ab Andranodoro, quam ab Hieronymo, repetilibertatem. Ab hac concione legati missi sant. Senatus 4inde haberi coeptus est: quod sicut, regnante Hierone,manserat publicum consilium, ita post mortem ejus, anteeam diem, nulla de re neque convocati, neque consultifuerant. Ut ventum ad Andranodorum est, ipsum quidemmovebat et civium consensus, et qnum aliae occupataeurbis partes, tum pars Insulae, velut inunitissima, pro-dita atque alienata. Sed evocatum eum ab legatis Dama- 5rata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis acmuliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysii ty-ranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo,relinquere tyrannidem, dixerit, debere. Facile esse mo-mento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae:facere et parare cam difficile atque arduum esse , Paullum 6sumeret spatii ad consultandum ab legatis. Eo uteretur adarcessendos ex Leontinis milites : quibus si pecuniam regiampollicitus esset, omnia in potestate ejus futura. Haec mu-liebria consilia Andranodorus neque tota aspernatus est,neque extemplo accepit: tutiorem ad opes affectandas ra-tus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. Itaque 7legatos renunciare jussit, futurum se in senatus ac populipotestate. Postero die luce prima, patefactis Insulae por-tis , in forum Achradinae venit. Ibi in aram Concordiae,ex qua pridie Polyaenus concionatus erat, escendit: ora-tionemque eam orsus est, qua primum cunctationis suaeveniam petivit. Se enim clausas habuisse portas, non se- 8parantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis ti-mentem, qui finis caedibus esset futurus: utrum , quod sa-tis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an, quicun-que aut propinquitate, aut affinitate, aut aliquibus mini-steriis regiam contigissent, alienae culpae rei trucidarentur.Postquam animadverterit, eos, qui liberassent patriam, ser- 9vare etiam liberatam velle, atque undique consuli in me-dium ; non dubitasse, quin et corpus suum, et cetera omnia,quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui man-das s et, suus furor absumpsisset, patriae restitueret. Con- 10versus deinde ad interfectores tyranni, ac nomine appel-lans Theodotum ac Sosim: Facinus , inquit, memorabilefecistis. Sed, mihi credite, inchoata vestra gloria, nondumperfecta, est; periculumque ingens manet, nisi paci et con-cordiae consulitis, ne libera efferatur respublica.
XXIII. Post hanc orationem claves portarum pecu-niaeque regiae ante pedes eorum posuit. Atque illo qui-dem die, dimissi ex concione, laeti circa omnia fana deum