A. U. C. 538. A. C. ax 6 .
>5
pererunt, consultis senioribus, et auctoritate eorum prae-sidia ad fores posito, ingressos curiam Themistum atqueAndrartodorum interfecerunt: et quum tumultus ab re inspeciem atrociore, causam aliis ignorantibus, ortus esset,silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt.Oui quum ordine omnia edocuisset, et principium conju- 4rationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, qui-bus Themisto juncta esset; Afrorum Hispanorumque auxi-liares instructos ad caedem praetorum principumque alio-rum ; bonaque eorum praedae futura interfectoribus pro-nuncialnm; jam mercenariorum manum assuetam imperiisAndranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupan-dam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totam-que viris armisque instructam conjurationem ante oculosposuisset: senatui qnidem tam jure caesi, quam Hierony-mus , videbantur. Ante curiam variae atque incertae re- 5rum multitudinis clamor erat: quam, ferociter minitan-tem in vestibulo curiae, corpora conjuratorum eo metucompresserunt, ut silentes integram plebem in concionemsequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et ab collegis,ut verba faceret.
XXV. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita or-sus, quaecunque post Hieronis mortem sceleste atque im-pie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fe-cisse. Quid enim sua sponte fecisse Hieronymum puerum ,ac vixdum pubescentem f acere potuisse ? Tutores ac magi- *stros ejus sub aliena invidia regnasse. Itaque aut anteHieronymum, aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse.
At illos , debitos jam morti destinatosque, alia nova scelerapost mortem tyranni molitos; palam primo , quum clausisAndranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit ,quaeque procurator tenuerat , pro domino possederit; prodi- 3tus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus abuniversa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequicquampalam atque aperte petitum regnum, clam et dolo affectareconatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potueritvinci , quum inter liberatores patriae insidiator ipse liber-tatis creatus esset praetor. Sed animos eis regios conjugesregias fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis, filias nuptas.Sub hanc vocem ex omnibus partibus concionis clamor 4oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam su-peresse tyrannorum stirpis. Haec natura multitudinis est;aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem,quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt:et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avi-dos atque intemperantes plebejorum animos ad sanguinemet caedes irritent. Sicut tum extemplo praetores rogatio- 5nem promulgarunt; acceptaque paene prius, quam pro-mulgata , est, ut omnis regia stirps interficeretur : missi-