152
T. Livii Lib. XXIV , Cap. 26 — 28.
que a praetoribus Damaratam Hieronis, et HarmoniamGelonis filias, conjuges Andranodori et Themisti, inter-fecerunt.
XXVI. Heraclea erat filia Hieronis, uxor Zoippi;qui, legatus ab Hieronymo ad regem Ptolemaeum missus,voluntarium consciverat exsilium. Ea quum ad se quoquevenire praescisset, in sacrarium ad penates confugit cumduabus filiabus virginibus, resolutis crinibus, iniserabili-
2 que alio habitu: et ad ea addidit preces, nunc per memo-riam Hieronis patris, Gelonisque jatris , ne se innoxiaminvidia Hieronymi conflagrare sinerent. Nihil se ex regnoillius, praeter exsilium viri, habere : neque fortunam suameandem vivo Hieronymo fuisse, quam sororis ; neque inter-fecto eo causam eandem esse. Quid? quod, si Andranodoroconsilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura ; sibi
3 cum ceteris serviendum. Si quis Zoippo nunciet, interfec-tum Hieronymum , ac liberatas Syracusas , cui dubium esse,quin extemplo conscensurus sit navim, atque in patriamrediturus ? Quantum spes hominum falli! In liberatu pa-tria conjugem ejus ac liberos de vita dimicare, quid obstan-
4 tes libertati, aut legibust Quod ab se cuiquam periculum,a sola ac prope vidua, et puellis in orbitate degentibus,esse ? At enim periculi quidem nihil ab se timeri : invisamtamen regiam stirpem esse. Ablegarent ergo procul ab Sy-racusis Siciliaque, et asportari Alexandriani juberent, ad
5 virum uxorem , ad patrem filias. Aversis auribus animis-que, casse ne tempus tereretur, ferrum quosdam expe-dientes cernebat. Tum, omissis pro se precibus, puellis utsaltem parcerent , orare institit: a qua aetate etiam hostesiratos abstinere, ne, tyrannos ulciscendo, quae odissent ,
6 scelera ipsi imitarentur. Inter haec abstractam a penetra-libus jugulant: in virgines deinde, respersas matris cru-ore, impetum faciunt. Quae, alienata mente simul luctumetuque, velut captae furore, eo cursu se ex sacrarioproripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, im-
7 pleturae urbem tumultu fuerint. Tum quoque haudmagno aedium spatio, inter medios tot armatos, aliquotiesintegro corpore evaserunt: tenentibusque, quum tot actam validae eluctandae manus essent, se*e eripuerunt:tandem, vulneribus confectae, quum omnia replessentsanguine, exanimes corruerunt; caedemque per se misera-bilem miserabiliorem casus fecit, quod paullo post nunciusvenit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne inter-
8 ficerentur. Ira deinde ex misericordia orta, quod adeofestinatum ad supplicium, neque locus poenitendi, autregressus ab ira relictus esset. Itaque fremere multitudo,et in locum Andranodori ac Themisti (nam ambo prae-tores fuerant) comitia poscere: quae nequaquam ex sen-tentia praetorum futura essent.