»54
T. Livii Lib. XXIV. Cap. 29— 3 i.
Romanis extemplo aut pacem, aut bellum habendum. Ouominus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo*plus5 auctoritatis habuit. Adjectum est praetoribus ac delectissenatorum militare etiam consilium: jussi et duces ordi-num praefectique auxiliorum simul consulere. Ouumsaepe acta res esset magum certaminibus, postremo, quiabelli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacemiieri placuit, mittique cum eis legatos ad rem confir-mandam.
XXIX. Dies haud ita multi intercesserunt, quum exLeontinis legati, praesidium finibus suis , orantes, vene-runt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem in-conditam ac tumultuosam exonerandam, ducesque ejus
2 ablegandos. Hippocrates praetor ducere eo transfugasjussus: secuti multi ex mercenariis auxiliis, quatuor mil-lia armatorum effecerunt. Et mittentibus et missis ealaeta expeditio fuit. Nam et illis, quod jam diu cupie-bant, novandi res occasio data est; et hi, sentinam quan-
3 dam urbis rati exhaustam, laetabantur. Ceterum levave-runt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo moxin graviorem morbum recideret. Hippocrates enim fini-tima provinciae Romanae primo furtivis excursionibusvastare coepit: deinde, quum ad tuendos sociorum agrosmissum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impe-tum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
4 Quae quum essent nunciata Marcello, legatos extemploSyracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent:nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates at-que Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Si-cilia, ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis ab-sentis fratris praesens esset, aut deesset pro parte suaconcitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia sa-tis eos adversus populum Romanum concitatos cernebat,
g avertere etiam ab Syracusis coepit. Nam ita eos pacempepigisse cum Romanis, ut, quicunque populi sub regibusfuissent, et suae ditionis essent-, nec jam libertate contentosesse, nisi etiam regnent ac dominentur. Renunciandum igi-tur eis esse, Leontinos quoque aequum censere liberos esse;vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibiprimum conclamatum ad libertatem , relictisque regiis duci-bus Syracusas sit concursum. Itaque aut eximendum id de(i foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam. Fa-cile multitudini persuasum : legatisque Syracusanorum , etde caede stationis Romanae querentibus, et Hippocratematque Epicydem abire seu Locros, seu quo alio mallent,dummodo Sicilia cederent, jubentibus, ferociter respon-sum est: Neque mandasse sese Syracusanis, ut pacem prose cum Romanis facerent.: tieque teneri alienis foederibus.
7 Haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes, Le-