A. U. C. 538. si. C. 216 .
>53
XXVII. Statutus est comitiis dies: quo, necopinanti-bus omnibus, unus ex ultima turba Epicydem nominavit,tum inde alius Hippocratem. Crebriores deinde eae voces,et cum haud dubio assensu multitudinis esse. Et erat 2confusa concio, non populari modo, sed militari quoqueturba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novarecupiebant, permixtis. Praetores dissimulare primo, ettrahenda re esse: postremo victi consensu, et seditionemmetuentes, pronunciant eos praetores. Nec illi primo 3statim creati nudare, quid vellent: quanquam aegre fere-bant, et de indutiis dierum decem legatos isse ad Ap.Claudium, et, impetratis eis, alios, qui de foedere anti-quo renovando agerent, missos. Ad Murgantiam tumclassem navium centum Romanus habebat, quonam eva-derent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis,quo ve eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens.Per eosdem dies quum ad Marcellum, venientem in Sici- 4liam, legati Syracusani missi ab Appio essent, auditisconditionibus pacis, Marcellus, posse rem convenire ra-tus, et ipse legatos Syracusas, qui coram cum praetori-bus de renovando foedere agerent, misit. Et jam ibi ne- 5quaquam eadem quies et tranquillitas erat. PostquamPunicam classem accessisse Pachynum allatum est, demptotimore Hippocrates et Epicydes, nunc apud mercenariosmilites, nunc apud transfugas, prodi Romano Syracusas,criminabantur. Ut vero Appius naves ad ostium portus, 6quo aliae partis hominibus animus accederet, in stationehabere coepit, ingens in speciem criminibus vanis acces-serat fides: ac primo etiam tumultuose decurrerat multi-tudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.
XXVIII. In hac turbatione rerum in concionem vo-cari placuit. Ubi quum alii alio tenderent, nec proculseditione res esset, Apollonides principum unus orationemsalutarem, ut in tali tempore, habuit. Nec spem salutis , 2nec perniciem propiorem unquam civitati ulli fuisse. Sienim uno animo omnes vel ad Romanos, vel ad Carthagi-nienses inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem bea-tioremve fore. Si alii alio trahant res, non inter PoenosRomanosque bellum atrocius fore , quam inter ipsos Syracu-sanos ; quum intra eosdem muros pars utraque suos exerci-tus, sua arma, suos habitura sit duces. Itaque, ut omnes 3idem sentiant, summa vi agendum esse : utra societas situtilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultatio-nem esse. Sed tamen Hieronis potius, quam Hieronymi,auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquagintaannis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae , quon-dam infideli, praeferendam. Esse etiam momenti aliquid 4ad consilium, quod Carthaginiensibus ita pax negari possit,ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur: cum