Band 
Vol. II.
Seite
157
JPEG-Download
 

A. U. C. 538 . A. C. 216.

157

ab eisdem omnes timere, nec eosdem odisse. Ad militaregenus omne partemque magnam plebis invisum esse no-men Romanum. Praetores optimatiumque pauci, quan-quam inflammati vano nnncio erant, tamen ad propiuspraesentiusque malum cautiores esse. Et jam ad Hexapy- 3lum erant Hippocrates atque Epicydes: serebanturquecolloquia per propinquos popularium, qui in exercituerant, ut portas aperirent, sinerentque communem patri-am defendi ab impetu Romanorum. Jam, unis foribusHexapyli apertis, coepti erant recipi, quum praetores in-tervenerunt. Et primo imperio minisque, deinde auctori- gtate, deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, oblitimajestatis, precibus agebant, ne proderent patriam tyranniante satellitibus, et tum corruptoribus ' exercitus. Sedsurdae ad haec omnia aures concitatae multitudinis erant,nec minore intus vi, quam foris, portae effringebantur:effractisque omnibus, totum Hexapylo agmen receptumest. Praetores in Achradinam cnm juventute popularium 5confugiunt. Mercenarii milites perfugaeque, et quicquidregiorum militum Syracusis erat, agmen hostium augent.Ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorum-que, nisi qui inter tumultum effugerunt, omnes interfici-untur. Nox caedibus finem fecit. Postero die servi 6ad pileum vocati, et carcere vincti emissi: confusaquehaec omnis multitudo Ilippocratem atque Epicydem cre-ant praetores: Syracusa.eque, quum breve tempus libertasaffulsisset, in antiqnam servitutem reciderunt.

XXXIII. Haec nunciata quum essent Romanis, exLeontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas. Et abAppio legati per portum missi forte in quinqueremi erant.Praemissa quadriremis, quum intrasset fauces portus, ca-pitur : legati aegre effugerunt. Et jam non modo pacis, 2sed ne belli quidem jura relicta erant: quum Romanusexercitus ad Olympium (Jovis id templum est) mille etquingentis passibus ab urbe castra posuit. Inde quoquelegatos praemitti placuit: quibus, ne intrarent urbem, ex-tra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum suisprocesserunt. Romanus orator non bellum se Syracusanis , 3sed opem auxiliumque afferre , ait, et eis, qui, ex mediacaede elapsi, perfugerint ad se, et eis, qui, metu oppressi,foediorem, non exsilio solum, sed etiam morte, servitutempatiantur. Nec caedem nefandam sociorum inultam Roma-nos passuros. Itaque si eis, qui ad se perfugerint, tutus in 4patriam reditus pateat, caedis auctores dedantur , et libertaslegesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse.

Si ea non fiant, quicunque in mora sit , bello persecuturos .Ad ea Epicydes, Si qua ad se mandata haberent, respon- 5sum eis, ait, se daturos fuisset quum in eorum, ad quosvenerint, manu res Syracusana esset, tum reverterentur. Si