Band 
Vol. II.
Seite
158
JPEG-Download
 

158

T. Livii Lib. XXIV. Cap . 34 — 36.

bello lacessant , ipsa re intellecturos , nequaquam idem esse6 Syracusas ac Leontinos oppugnare. Ita legatis relictis,portas clausit. Inde terra rnarique simul coeptae oppug-nari Syracusae: terra ab Hexapylo, mari ab Achradina,cujus murus fluctu alluitur. Et quia, sicut Leontinos ter-rore ac primo impetu ceperant, non diffidebant, vastamdisjectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros, om-nem apparatum oppugnandarum urbium muris admo-verunt.

XXXIV. Et habuisset tanto impetu coepta res fortu-nam , nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset.Archimedes is erat, unicus spectator coeli siderumque;mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tor-mentorum operumque, quibus ea, quae hostes ingenti mole2 agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum perinaequales ductum colles, (pleraque alta et difficilia aditu,summissa quaedam, et quae planis vallibus adiri possent)ut cuique aptum visum est loco, ita oinni genere tormen-torum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictumest, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugna-5 bat. Ex ceteris navibus sagittarii funditoresque, et veli-tes etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperi-tis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro pa-tiebantur. Hi, quia spatio missilibus opus est, proculmuro tenebant naves. Junctae aliae binae ad quinquere-mes, demptis interioribus remis, ut latus lateri applicare-tur, quum exteriore ordine remorum velut una navisagerentur, turres contabulatas machinamentaque alia qua-l tiendis muris portabant. Adversus hunc navalem appara-tum Archimedes variae magnitudinis tormenta in murisdisposuit. In eas, quae procul erant, naves saxa ingentipondere emittebat: propiores levioribus, eoque magis cre-bris, petebat telis: postremo, ut sui vulnere intacti tela inhostem ingererent, murum ab imo ad summum crebriscubitalibus fere cavis aperuit; per quae cava pars sagittis,pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.

5 (fuae propius quaedam subibant naves, quo interioresictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murumeminente ferrea manus, firmae catenae illigata, quum in-jecta prorae esset, gravi libramento plumbi recellente adsolum, suspensa prora, navim in puppim statuebat: dein,remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum in-genti trepidatione nautarum ita undae affligebat, ut, etiam-

6 si recta reciderat , aliquantum aquae acciperet. Ita mari-tima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, uttotis viribus terra aggrederentur. Sed ea quoque parseodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hiero-nis impensis curaque per multos annos, Archimedis unicaarte. Natura etiam juvabat loci, quod saxum, cui impo-