A. U. C. 538- A. C. 216 .
159
sita muri fundamenta sunt, magna ex parte ita procliveest, ut non solum missa tormento, sed etiam quae ponderesuo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Ea- 7dem causa ad subeundum arduum aditum instabilemqueingressum praebebat. Ita, consilio habito, quum omnisconatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsi-dendo tantum arcere terra marique commeatibus hostemplacuit.
XXXV. Interim Marcellus, cum tertia fere parte ex-ercitus ad recipiendas urbes profectus, quae in motu re-rum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Her-bessum, dedentibus ipsis, recipit. Megara vi capta diruitac diripuit ad reliquorum, ac maxime Syracusanorum,terrorem. Per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pa- 2chyni promontorium classem diu tenuerat, ad Heracleam,quam vocant Minoam, quinque et viginti millia peditum,tria equitum, duodecim elephantos exposuit; nequaquamcum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem.Sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, 3profectus Carthaginem, adjutusque ibi et ab legatis Hip-pocratis, literisque Hannibalis, qui venisse tempus ajebatSiciliae per summum decus repetendae, et ipse haud va-nus praesens monitor facile perpulerat, ut, quantae maxi-mae possent, peditum equitumque copiae in Siciliam tra-jicerentur. Adveniens Heracleam, intra paucos dies inde 4Agrigentum recipit: aliarumque civitatium, quae partisCarthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pel-lendos Sicilia Romanos, ut postremo etiam, qui obside-bantur Syracusis, animos sustulerint; et, parte copiarumsatis defendi urbem posse rati, ita inter se munera bellipartiti sint, ut Epicydes praeesset custodiae urbis, Hippo-crates, Himilconi conjunctus, bellum adversus consulemRomanum gereret. Cum decem millibus peditum, quin- 5gentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca pro-fectus, castra circa Acrillas urbem ponebat. Munientibussupervenit Marcellus, ab Agrigento jam occupato, quumfrustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens;nihil minus ratus, quam illo tempore ac loco Syracusa-num sibi exercitum obviam fore; sed tamen metu Himil-conis Poenorumque (ut quibus nequaquam eis copiis, quashabebat, par esset) quam poterat maxime intentus, atqueagmine ad omnes casus composito ibat.
XXXVI. Forte ea cura, quae erat adversus Poenospraeparata, adversus Siculos usui fuit. Castris ponendisincompositos ac dispersos nactus eos et plerosque iner-mes, quod peditum fuit, circumvenit: eques, levi certa-mine inito, cum Hippocrate Aeras perfugit. Ea pugna 2deficientes ab Romanis quum cohibuisset Siculos, Marcel-lus Syracusas rediit: et post paucos dies Himilco, ad-