A. U. C. 538 - A. C. 216.
161
rum, si volentes, ac «0« coacti, mansissent in amicitia,Ad ea Romanus, 5 « m praesidio impositum esse, dicere,ab imperatore suo: clavesque portarum et custodiam arcisab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio ha-beret, sed ejus, qui commisisset. Praesidio decedere apud gRomanos capital esse ; et nece liberorum etiam suorum eamlegem parentes sanxisse. Consulem Marcellum haud proculesse: ad eum mitterent legatos , cujus juris atque arbitriiesset . Se vero negare illi missuros, testarique, si verbisnihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesitu-ros. Tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur gmittere, sibi saltem darent populi concilium , ut sciretur,utrum, paucorum ea denunciata, an universae civitatis, es-sent. Consensu in posterum diem concio edicitur.
XXXVIII. Postquam ab eo colloquio in arcem seserecepit, convocatis militibus, Credo ego vos audisse, mili-tes, inquit, quemadmodum praesidia Romana ab Siculis cir-cumventa et. oppressa sint per hos dies. Eam vos fraudem,deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute , dies noc-tesque perstando ac pervigilando in armis, vitastis. Ulinam 2reliquum tempus nec patiendo infanda , nec Jaciendo, tra-duci possit! Haec occulta in fraude cautio est, qua usi ad-huc sumus : cui quoniam parum succedit, aperte ac propa-lam claves portarum reposcunt ; quas simul tradiderimus,Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic tru-cidabimur, quam Murgantiae praesidium interfectum est.Noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos cer- 5tiores periculi instantis facerem. Orta luce concionem ha-bituri sunt, ad criminandum me concitandumque in vos po-pulum. Itaque crastino die aut vestro, aut Hennensiumsanguine Henna inundabitur. Nec praeoccupati spem ul-lam, nec occupantes periculi quicquam habebitis. Qui prior 4strinxerit ferrum, ejus victoria erit. Intenti ergo omnesarmatique signum exspectabitis. Ego in concione ero : ettempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoquetraham. Quum toga signum dedero, tum mihi, undique cla-more sublato, turbam invadite, ac sternite omnia ferro : etcavete, quisquam supersit, a quibus aut vis, aut fraus ti-meri possit. Vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri 5superi infernique dii, qui hanc urbem, hos sacratos lacuslucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii assitis, si vi-tandae , non ferendae , fraudis causa hoc consilii capimus.Pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatiofutura esset. Inermes, incautos ad satietatem trucidabitis.Et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilconeet Carthaginiensibus timeri possit.
XXXIX. Ab hac adhortatione dimissi corpora cu-rant. Postero die alii aliis locis, ad obsidenda itineraclandendosque oppositi exitus, pars maxima super thea-r jivius P. IT. L