Band 
Vol. II.
Seite
162
JPEG-Download
 

i6z

T. Livii Lib. XXIV. Cap. 40.41.

trum circaque, assueti et ante spectaculis concionum, con-

2 sistnnt. Productus ad populum a magistratibus praefectusRomanus, quum consulis ea de re jus ac potestatem esse,non suam, et pleraque eadem, quae pridie, dixisset; pri-mo sensim, ac plures, reddere claves, dein jam una voceid omnes juberent, cunctantique ac differenti ferociter mi-nitarentur, nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi;

3 tum praefectus toga signum, ut convenerat, dedit. Mili-tesque intenti dudum ac parati, alii superne in aversamconcionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus thea-tri conferti obsistunt. Caeduntur Hennenses cavea in-clusi, coacervanturque, non caede solum, sed etiam fuga;quum alii super aliorum capita ruerent, atque integri

<j, sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur. Inde pas-sim discurritur, et urbis captae modo fugaque et caedesomnia tenet: nihilo remissiore militum ira, quod turbam

• inermem caedebant, quam si periculum par et ardor cer-taminis eos irritaret. Ita Henna aut malo aut necessa-rio facinore retenta. Marcellus nec factum improbavit, etpraedam Hennensium militibus concessit, ratus, timoredeterritos temperaturos proditionibus praesidiorum Sicu-

5 los. Atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae, cla-raeque vel ob insignem munimento naturali locum, vel obsacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, pro-pe uno die omnem Siciliam pervasit. Et quia caede in-fanda rebantur, non hominum tantum, sed etiam deorumsedem violatam esse, tum vero, qui etiam ante dubii fue-

6 rant, defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam,Himilco Agrigentum sese recepit: quum acciti a prodito-ribus nequicquam ad Hennam exercitum admovissent.Marcellus retro in Leontinos redit: frumentoque et com-meatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi

jr relicto, ad Syracusas obsidendas venit. Inde Ap. ClaudioRomam ad consulatum petendum misso, T. yuinctiumCrispinum in ejus locum classi castrisque praeficit veteri-bus. Ipse hibernacula quinque millia passuum Hexapylo(Leonta vocant locum) communiit, aedificavitque. Haecin Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

XL. Eadem aestate et cum Philippo rege, quod jamante suspectum fuerat, motum bellum est. Legati ab Ori-co ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentemclassi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nunciantes,Philippum primum Apolloniam tentasse, lembis biremi-bus centum viginti flumine adverso subvectum: deinde,ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exer-citum admovisse: eamque urbem, sitam in plano, nequemoenibus, neque viris atque armis validam, primo impetu

2 oppressam esse, Haec nunciantes orabant, ut opem fer-ret, hostemque haud dubium Romanis terra ac maritimis