Band 
Vol. II.
Seite
165
JPEG-Download
 

i 65

A. U. C. 539. A. C. 215.

nem militum fratre misso , brevi replevit exercitam, ani-mosque ad tentanduin de integro certamen fecit. Aliiplerique milites, sicut pro parte toties intra paucos diesvicta, iisdein animis, quibus prius, eodemque eventu pug-navere. Plus octo millia hominum caesa: haud multo mi- 5nus quam mille captum, et signa militaria quinquagintaocto; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques, ar-millaeque, magnus numerus. Duo etiam insignes reguliGallorum (Moenicapto et CivSsmaro nomina erant) eoproelio ceciderunt: octo elephanti capti, tres occisi.Ouum jam res prosperae in Ilispania essent, verecundia 6Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causabelli esset, octavum jam annum sub hostium potestateesse. Itaque id oppidum, vi pulso praesidio Punico, rece-perunt, cultoribusque antiquis, quos vis reliquerat belli,restituerunt: et Turdetanos, qui contraxerant eis cumCarthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub co-rona vendiderunt, urbemque eorum delevere.

XLIII, Haec in Hispania, Q. Fabio, M. Claudio con-sulibus , gesta. Romae quum tribuni plebis novi magi-stratum inissent, extemplo censoribus, P. Furio et M. Ati-lio, a L. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est.Quaestorem eum proximo anno, adempto equo, tribu mo- 2verant, atque aerarium fecerant, propter conjurationemdeserendae Italiae ad Cannas factam. Sed novem tribu-norum auxilio vetiti causam in magistratu dicere, dimis-siqne fuerant. Ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. 5Furii. M. Atilius magistratu se abdicavit. Consularia co-mitia habita a Q. Fabio Maximo consule. Creati consulesambo absentes, Q. Fabius Maximus consulis filius, et Ti,Sempronius Gracchus iterum. Praetores fiunt M. Atilius, 4et, qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tudita-nus, et Cn. Fulvius Centumalus, et M. Aemilius Lepidus.Ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factosab curulibus aedilibus, memoriae proditur. Aedilis Tudi-tanus hic erat, qui ad Cannas, pavore aliis in tanta cladetorpentibus, per medios hostes evasit. Comitiis perfectis, 5auctore Q. Fabio consule, designati consules Romam ar-cessiti magistratum inierunt: senatumque de bello ac pro-vinciis suis praetorumque, et de exercitibus, quibus qui-que praeessent, consuluerunt.

XLIV. Itaque provinciae atque exercitus divisi. Bel-lum cum Hannibale consulibus mandatum, et exercituumunus, quem ipse Sempronius habuerat; alter quem Fabiusconsul. Eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, 2cujus peregrina sors erat, jurisdictione M. Atilio collegaepraetori urbano mandata, Luceriam provinciam haberet,legionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat,praetor praefuerat. P. Sempronio provincia Ariminum, 3