Band 
Vol. II.
Seite
170
JPEG-Download
 

IJO

T. Livii Lib. XXV. Cap. i.

Hispaniam, aut Romani in Africam transeant: opprimiSyphacem, nihildum praeter nomen ex foedere Romano ha-

3 b entem, posse. Facile persuasam G alae, filio deposcenteid bellum, ut exercitum mitteret: qui, Carthaginiensiumlegionibus conjunctis, magno proelio Syphacem devicit.

4 Triginta millia eo proelio hominum caesa dicuntur. Sy-phax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Nuinidas(extremi prope oceanum adversus Gades colunt) refugit:affluentibusque ad famam ejus undique barbaris, ingentesbrevi copias armavit. Cum quibus antequam in Hispa-niam angusto diremptam freto trajiceret, Masinissa cumvictore exercitu advenit: isque ibi cum Syphace ingentigloria per se, sine ullis-Carthaginiensium opibus, gessit

5 bellum. In Hispania nihil memorabile gestum, praeter-quam quod Celtiberum juventutem eadem merceide, quapacta cum Carthaginiensibus erat, imperatores Romani adse perduxerunt: et nobilissimos Hispanos supra trecentosin Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia

6 Hannibalis erant, miserunt. Id modo ejus anni in Hispa-nia ad memoriam insigne est, quod mercenarium militemin castris neminem ante, quam tum Celtiberos, Romanihabuerunt.

LIBER XXV,

EPITOME.

P • Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilisfactus est. Hannibal urbem Tarentum, praeter arcem, inquam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos ju-venes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit. LudiApollinares ex Marcii carminibus, quibus Cannensis cladespraedicta fuerat, instituti sunt. A Q. Fulvio et Ap. Clau-dio consulibus adversus Hannonem Poenorum ducem prosperepugnatum est. Ti. Sempronius Gracchus proconsul, ab hos-pite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectusest. Centenius Penula, qui centurio militaverat, quum pe-tisset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset,si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, octo millibusacceptis, militum dux factus, conflixit acie cum Hannibale,et cum exercitu caesus est. Cn. Fulvius praetor male ad-versus Hannibalem pugnavit: in quo proelio hominum sex-decim millia ceciderunt: ipse cum equitibus ducentis effugit.Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus.