Band 
Vol. II.
Seite
174
JPEG-Download
 

174

T. Livii Lib. XXV. Cap. 4 — 6.

IV. Plebe dimissa, senatus vocatur, et consules re-ferunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publi-canorum M. Furium Camillum , cujus exsilium ruinaurbis secuta fuerit, damnari se ab iratis civibus passum

2 esse. Decemviros ante eum , quorum legibus ad eam diemviverent , multos postea principes civitatis, judicium de sepopuli passos. Postumium Pyrgensem suffragium populoRomano extorsisse , concilium plebis sustulisse , tribunos inordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instru-xisse , locum occupasse , ut tribunos a plebe intercluderet ,

3 tribus in suffragium vocari prohiberet. Nihil aliud a caedeac dimicatione continuisse homines, nisi patientiam magi-stratuum , quod cesserint in praesentia jfurori atque auda-ciae paucorum, vincique se ac populum Romanum passisint: et comitia, quae reus vi atque armis prohibituruserat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate

4 ipsius sustulerint. Haec quum ab optimo quoque pro atro-citate rei acta essent, vimque eam contra rempublicam etpernicioso exemplo factam, senatus decresset; confestimCarvilii tribuni plebis, omissa multae certatione, rei ca-pitalis diem Postumio dixerunt: ac, ni vades daret, pre-hendi a viatore, atque in carcerem duci jusserunt. Po-

5 stumius, vadibus datis, non affuit. Tribuni plebem roga-verunt , plebesque ita scivit: Si M. Postumius ante Calen-das Majas non prodisset, citatusque eo die non respondisset ,neque excusatus esset, videri eum in exsilio esse , bonaque

6 ejus venire, ipsi aqua et igni placere interdici. Singulisdeinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores fue-rant, rei capitalis diem dicere, ac vades poscere coepe-runt. Primo non dantes, deinde etiam eos, qui dare pos-sent , in carcerem conjiciebant: cujus rei periculum vi-tantes plerique in exsilium abierunt.

V. Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem auda-cia protegens, exitum habuit. Comitia inde pontifici ma-ximo creando sunt habita. Ea comitia novus pontifex M.

2 Cornelius Cethegus habuit. Tres ingenti certamine petie-runt: 0. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consulet censor fuerat: et T. Manlius Torquatus, et ipse duobusconsulatibus et censura insignis: et P. Licinius Crassus,qui et aedilitatem curulem petiturus erat. Hic senes ho-noratosque juvenis in eo certamine vicit. Ante hunc, in-tra centum annos et viginti, nemo praeter P. CorneliumCalussam pontifex maximus creatus fuerat, qui sella cu-

3 ruli non sedisset. Consules quum aegre delectum confi-cerent, quod inopia juniorum non facile in utrumque, utet novae urbanae legiones, et supplementum veteribusscriberetur, sufficiebat; senatus absistere eos incepto , ve-tuit, et triumviros binos creari jussit; alteros , qui citra,alteros, qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis , joris*