A. U. C. 540. A. C. 214.
175
que, et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent:et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur ,etiamsi nondum militari aetate essent, milites fac‘erent.Tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent, ut, iqui minores septem et decem annis sacramento dixissent, iisperinde stipendia procederent , ac si septeni et decem anno-rum , aut majores, milites facti essent. Ex hoc senatus-consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorumper agros habuerunt. Eodem tempore ex Sicilia literae 5M. Marcelli de postulatis militum, qui cum P. Lentulomilitabant, in senatu recitatae sunt. Cannensis reliquiaecladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut antedictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam repor-taretur.
VI. Hi permissu Lentuli primores equitum centurio-numque, et robora ex legionibus peditum, legatos in hi-berna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus, pote-state dicendi facta, Consulem, inquit, te, M. Marcelle , 2in Italiam adissemus, quum primum de nobis, etsi noniniquum, certe triste senatusconsultum factum est ; nisi hocsperassemus, in provinciam nos morte regum turbatam adgrave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti, etsanguine nostro vulneribusque nostris senatui satisfacturosesse : sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Hera-cleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satis fece-runt. Quanquam quod ob meritum nostrum succensuistis, 3Patres conscripti, nobis, aut succensetis ? Ambo mihi con-sules et universum senatum intueri videor, quum te, M.Marcelle, intueor : quem si ad Cannas consulem habuisse-mus , melior et reipublicae et nostra fortuna esset. Sine, 4quaeso, priusquam de conditione nostra queror, noxam,cujus arguimur, nos purgare. Si non deum ira, nec fato,cujus lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sedculpa periimus ad Cannas, cujus tandem ea culpa fuit?militum, an imperatorum ? Equidem miles nihil unquam 5dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam absenatu „ actas , quod non desperaverit de republica 5 cui postfugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium.Ceteros item ex reliquiis cladis ejus, quos tribunos militumhabuimus, honores petere et gerere, et provincias obtinereaudivimus. An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, 6Patres conscripti, in haec vilia capita saevitis ? Et consuliprimoribusque aliis civitatis fugere, quum spes alia nullaesset, turpe non fuit', milites utique morituros in aciemmisistis ? Ad Alliam prope omnis exercitus fugit . AdFurculas Caudinas, ne expertus quidem certamen, armatradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam ♦Tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exerciti- Jbus quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum , qui