igo T. Livii Lib. XXV. Cap. ir. 12.
superbam Romanorum invectus, recipere se in domossuas quemque jussit, et foribus nomen suum inscribere:se domos eas, quae inscriptae non essent, signo extemplo5 dato, diripi jussurum. Si quis in hospitio civis Romani(vacuas autem tenebant domos) nomen inscripsisset, eumse pro hoste habiturum. Concione dimissa, quum titulisnotatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent,signo dato , ad diripienda hospitia Romana passim discur-sum est: et fuit praedae aliquantum.
XI, Postero die ad oppugnandam arcem ducit: quamquum et a mari, quo in paeninsulae modum pars majorcircumluitur, praealtis rupibus, et ab ipsa urbe muro etfossa ingenti septam videret, eoque nec vi nec operibusS expugnabilem esse; ne aut se ipsum cura tuendi Taren-tinos a majoribus rebus moraretur, aut in relictos sinevalido praesidio Tarentinos impetum ex arce, quum vel-lent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersepirestatuit: non sine illa etiam spe, cum prohibentibus opusRomanis manum posse conseri; et, si ferocius procucur-rissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut fa-cile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
3 Ubi coeptum opus est, patefacta repente porta, in mu-nientes impetum fecerunt Romani: pellique se statio passaest, quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia,pluresque et longius pulsos persequerentur. Tum signodato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc
4 Hannibal tenuerat. Nec sustinere impetum Romani, sedab effusa fuga loci angustiae eos, impeditaque alia operejam coepto, alia apparatu operis, morabantur. Plurimiin fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga,quam in pugna. Inde et opus nullo prohibente fieri coep-tum. Fossa ingens ducta, et vallum intra eam erigitur:modicoque post intervallo murum etiam eadem regioneaddere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Ro-
5 manos possent. Reliquit tamen modicum praesidium, utsimul in faciendo muro adjuvaret. Ipse, profectus cumceteris copiis, ad Galaesum flumen (quinque millia aburbe abest) posuit castra. Ex iis stativis regressus ad in-spiciendum opus, quod aliquantum opinione ejus celeriuscreverat, spem cepit, etiam arcem expugnari posse. Etest non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco plano posita,
6 et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. Quum jam ma-chinationum omni genere et operibus oppugnaretur; mis-sum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum, utnocte ex improviso opera hostium invaderent. Alia dis-jecerunt, alia igni corruperunt. Isque finis Hannibali
7 fuit ea parte arcem oppugnandi. Reliqua erat in obsi-dione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quaein paeninsula posita imminet faucibus portus, mare libe-