162
T. Livii Lib. XXV. Cap. i3. i4.
pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque avibusferisque, quae incolunt terras, iis fuat esca caro tua : nam
4 mihi ita Jupiter fatus est. £t Diomedis Argivi campos etCannam flamen, qui militaverant in iis locis, juxta atqueipsam cladem agnoscebant. Tum alterum carmen recita-tum, non eo tantum obscurius, quia incertiora futurapraeteritis sunt, sed perplexius etiam scripturae genere.
5 Hostem, Romani, si expellere vultis, vomicamque, quaegentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quo-tannis comiter Apollini fiant: quum populus dederit ex publi-
6 co partem, privati uti conferant pro se suisque. Iis ludis fa-ciendis praeerit praetor is, qui jus populo plebeique dabitsummum. Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant.Haec si recte faxitis, gaudebitis semper, fietque res vestramelior. Nam is divus exstinguet perduelles vestros , qui
7 vestros campos pascunt placide. Ad id carmen explanan-dum diem unum sumpserunt. Postero die senatusconsul-tum factum est, ut decemviri libros, de ludis Apollinireque divina faciunda, inspicerent. Ea quum inspecta re-lataque ad senatum essent, censuerunt Patres: Apolliniludos vovendos Jaciundosque: et, quando lucii facti essent,duodecim millia aeris praetori ad rem divinam, et duas ho-
g stias majores dandas. Alterum senatusconsultum factumest, Ut decemviri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis,Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Lato-nae bove femina aurata. Ludos praetor in circo maximoquum facturus esset, edixit, ut populus per eos ludosstipem Apollini, quantam commodum esset, conferret.
9 Haec est origo ludorum Apollinarium, victoriae, non va-letudinis, ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque.Populus coronatus spectavit: matronae supplicavere:vulgo apertis januis in propatulis epulati sunt, celeberquedies omni caerimoniarum genere fuit.
XIII. Quum Hannibal circa Tarentum, consules am-bo in Samnio essent, sed sircumsessuri Capuam videren-tur; quod malum diuturnae obsidionis esse solet, jam fa-mem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibue-
2 rant eos Romani exercitus. Itaque legatos ad Hannibalemmiserunt, orantes, ut prius, quam consules in agros suoseducerent legiones, viaeque omnes hostium praesidiis in-siderentur , frumentum ex propinquis locis convehi jube-ret Capuam. Hannibal, Hannonem ex Bruttiis cum exer-citu in Campaniam transire, et dare operam, ut frumenti
3 copia fieret Campanis, jussit, Hanno, ex Bruttiis profec-tus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque,qui in Samnio erant, quum Benevento jam appropinqua-ret, tria passuum millia ab ipsa urbe loco edito castraposuit. Inde ex sociis circa populis, quo aestate compor-tatum erat, devehi frumentum in castra jussit; praesidiis