Band 
Vol. II.
Seite
183
JPEG-Download
 

A . U , C . 640. A . C , 214.

J83

datis, quae commeatus eos prosequerentur. Capuam inde 4nuncium misit, qua die in castris ad accipiendum fru-mentum praesto essent, omni undique genere vehiculorumjumentorumque ex agris contracto. Id pro cetera socor-dia negligentiaque a Campanis actum. Paullo plus qua-dringenta vehicula missa, et pauca praeterea jumenta.Ob id castigatis ab Hannone, quod ne fames quidem, 5quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulareposset, alia prodicta dies ad frumentum majore apparatupetendum. Ea omnia, sicut acta erant, quum enunciataBeneventanis essent, legatos decem extemplo ad consules(circa Bovianum castra Romanorum erant) miserunt. Qui 6quum, auditis, quae ad Capuam agerentur, inter se com-parassent, ut alter in Campaniam exercitum duceret;Fulvius, cui ea provincia obvenerat, profectus, nocteBeneventi moenia est ingressus. Ex propinquo cognoscit, 7Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum:per quaestorem Campanis datum frumentum: duo milliaplaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam, ad-venisse: per tumultum ac trepidationem omnia agi, castro-rumque formam et militarem ordinem, immixtis agresti-bus iis ex terris, sublatum. His satis compertis, consul 8militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noc-tem expedirent: castra Punica oppugnanda esse. Quartavigilia profecti, sarcinis omnibus impedimentisque Bene-venti relictis, paullo ante lucem quum ad castra perve-nissent, tantum pavoris injecerunt, ut, si in plano castraposita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.Altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex 9parte adiri, nisi arduo ac difficili ascensu, poterant.Luce prima proelium ingens accensum est: nec vallummodo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset,deturbant nitentes per ardua hostes.

XIV. Vicit tamen omnia pertinax virtus, et aliquotsimul partibus ad vallum ac fossas perventum est; sedcum multis vulneribus ac militum pernicie. Itaque con-vocatis tribunis militum consul, absistendum temerarioincepto, ait: tutius sibi videri, reduci eo die exercitum Be-neventum; dein postero castris se hostium jungi, ne exireinde Campani, neve Hanno regredi posset . Id quo facilius 2obtineatur , collegam quoque et exercitum ejus se acciturum ,totumque eo versuros bellum . Haec consilia ducis, quumjam receptui caneret, clamor militum aspernantiuin tamsegne imperium disjecit. Proxima portae hostium eratcohors Peligna: cujus praefectus Vibius Accuaeus arrep-tum vexillum trans vallum hostium trajecit. Exsecratus 5inde seque et cohortem, si ejus vexilli hostes potiti essent,princeps ipse per fossam vallumque in castra irrumpit.Jamque intra vallum Peligni pugnabant, quum altera parte,