192
T. Livii Lib , XXV. Cap. 23 . 24.
Hannibalem missi, qui quererentur, desertam ab eo Ca-puam, ac prope redditam Romanis: obtestarenturque, uttunc saltem opem non circumsessis modo, sed etiam cir-
1 cumvallatis, ferret. Consulibus literae a P. Cornelio prae-tore missae, Ut, priusquam clauderent Capuam operibus ,potestatem Campanis facerent, ut, qui eorum vellent, exi-rent ab Capua, suasque res secum auferrent. Liberos foresuaque omnia habituros, qui ante Idus Martias exissent.Post eam diem quique exissent, quique ibi mansissent, hosti-
3 um futuros numero. Ea pronunciata Campanis, atque itaspreta, ut ultro dicerent contumelias, minarenturque.Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones; speaut vi, aut dolo, arcis Tarentinae potiundae. Quod ubiparum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppi-
9 dum ratus. Ibi quoque quum frustra tereret tempus, le-gati Campani ad eum venerunt, querentes simul, orantes-que. Quibus Hannibal magnifice respondit, et antea sol-visse obsidionem, et nunc adventum suum consules nonlaturos. Cum hac spe dimissi legati vix regredi CapaaiD,jam duplici fossa valloque cinctam, potuerunt.
XXIII. Ouum maxime Capua circumvallaretur, Sy-racusarum oppugnatio ad finem venit, praeterquam vi acvirtute ducis exercitusque, intestina etiam proditione ad-
2 juta. Namque Marcellus initio veris incertus, utrum Agri-gentum ad Himilconem et Hippocratem verteret bellum,an obsidione Syracusas premeret, quanquam nec vi capividebat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situurbem, nec fame, quam prope liberi ab Carthagine com-meatus alerent, tamen, ne quid inexpertum relinqueret,transfugas Syracusanos (erant autem apud Romanos aliquinobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia abnovis consiliis abhorrebant, pulsi) colloquiis suae partistentare hominum animos jussit, et fidem dare, si traditaeforent Syracusae, liberos eos ac suis legibus victuros esse.
3 Non erat colloquii copia, quia multorum animi suspectiomnium curam oculosque converterant, ne quid fallerettale admissum. Servus unus exsulum, pro transfuga in-tromissus in urbem, conventis paucis, initium colloquendide tali re fecit. Deinde in piscatoria quidam navi, reti-bus operti, circumvectique ita ad castra Romana, collocu-tique cum transfugis: et idem saepius eodem modo alii
4 atque alii: postremo ad octoginta facti. Et, quum jamcomposita omnia ad proditionem essent, indicio delato adEpicyden per Attalum quendam, indignantem sibi remcreditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt. Aliasubinde spes, postquam haec vana evaserat, excepit. Da-mippus quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad
5 Philippum regem, captus ab Romanis navibus erat. Hujusutique redimendi et Epicydae cura erat ingens: nec ab-nuit