Band 
Vol. II.
Seite
191
JPEG-Download
 

A . U . C . 54o. A . C , 214.

191

sua ulla spe, quam militum impetu fortuito tractus. Ita-que eadem temeritate, qua processum in aciem est, in-struitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurren-tium consistentiumque, quo loco ipsorum tulisset animus,deinde per libidinem aut metum deserentium locum. Pri- 4ma legio et sinistra ala in primo instructae, et in longi-tudinem porrecta acies. Clamantibus tribunis, 71ih.il hitror-sus roboris ac virium esse , et, quacunque impetum fecissethostis, perrupturos ; nihil, quod salutare esset, non modoad animum , sed ne ad aures quidem admittebant. EtHannibal, haudquaquam similis dux, neque simili exercitu,neque ita instructo aderat. Ergo ne clamorem quidematque impetum primum eorum Romani sustinuere. Dux, 5stultitia et temeritate Centenio par, animo nequaquamcomparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes suos vi-dit, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit:cetera a fronte pulsa, a tergo atque alis circumventaacies, eo usque est caesa, ut ex duodeviginti millibus ho-minum duo millia haud amplius evaserint. Castris hostespotiti sunt.

XXII. Hae clades, super aliam alia, Romam quumessent nunciatae, ingens quidem et luctus et pavor civita-tem cepit. Sed tamen, quia consules, ubi summa rerumesset, ad id locorum prospere rem gererent, minus hiscladibus commovebantur. Legatos ad consules mittunt C. StLaetorium, M. Metilium, qui nunciarent, ut reliquias duo-rum exercituum cum cura colligerent; darentque operam,ne per metum ac desperationem hosti se dederent, (idquod post Cannensem accidisset cladem) et ut desertoresde exercitu volonum conquirerent. Idem negotii P. Cor. 3nelio datum, cui et delectus mandatus erat: isque per fo-ra conciliabulaque edixit, ut conquisitio volonum fieret,iique ad signa reducerentur. Haec omnia intentissimacura acta. Ap. Claudius consul, D. Junio ad ostium Vul-turni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quae-que naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemploin castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus,

O. Fulvium collegam invenit Casilini, omnia inde portan-tem molientemque ad oppugnandam Capuam. Tum ambo 4circumsederunt urbem, et Claudium Neronem praetoremab Suessula ex Claudianis castris exciverunt. Is quoque,modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto, ceterisomnibus copiis ad Capuam descendit. Ita tria praetoria 5circa Capuam erecta, tres et exercitus, diversis partibusopus aggressi, fossa valloque circumdare urbem parant, etcastella excitant modicis intervallis: multisque simul lociscum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant,ut postremo portis muroque se contineret Campanus.Prius tamen, quam haec continuarentur opera, legati ad 6