aor
A . U. C. 540. A. C. 2i4.
perator. Ad urbem nomine Anitorgin exercitum habebat.Eum volebant prius opprimi duces Romani: et spes eratsatis snperque ad id virium esse. Illa restabat cura, ne,fuso eo perculsi, alter Hasdrubal et Mago, in avios saltusmontesque recipientes sese, bellum extraherent. Optimum 4igitur rati, divisis bifariam copiis, totius simul Hispaniaeamplecti bellum, ita inter se diviserunt, ut P. Corneliusduas partes exercitus Romanorum sociorumque adversusMagonem duceret atque Hasdrubalem; Cn. Cornelius cumtertia parte veteris exercitus, Celtiberis adjunctis, cumHasdrubale Rarcino bellum gereret. Una profecti ambo gduces exercitusque, Celtiberis praegredientibus, ad urbemAnitorgin in conspectu hostium, dirimente amni, ponuntcastra. Ibi Cn. Scipio, cum quibus ante dictum est co-piis, substitit, et P. Scipio profectus ad destinatam bellipartem.
XXXIII. Hasdrubal postquam animadvertit, exiguumRomanum exercitum in castris, et spem omnem in Celti-berorum auxiliia esse; peritus omnis barbaricae, et prae-cipue omnium eart*m gentium , in quibus per tot annosmilitabat, perfidiae, facili linguae commercio, quum ntra-que castra plena Hispanorum essent, per occulta colloquiapaciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus,ut copias inde abducant. Nec atrox visum facinus. Non 2enim, ut in Romanos verterent arma, agebatur: et mer-ces, quanta vel pro bello satis esset, dabatur, ne bellumgererent: et quum quies ipsa, tum reditus domum fruc-tusque videndi suos suaque, grata vulgo erant. Itaquenon ducibus facilius, quam multitudini, persuasum est:simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam pau-cis, si vi retinerent. Id quidem cavendum semper Roma- 3nis ducibus erit, exemplaque haec vere pro documentishabenda, ne ita externis credant auxiliis, ut non pios suiroboris suarumqne proprie virium in castris habeant.Signis repente sublatis, Celtiberi abeunt, nihil aliud quae-rentibus causam obtestantibusque, ut manerent, Romanisrespondentes, quam domestico se avocari bello. Scipio, 4postquam socii nec precibus, nec vi retineri poterant, necse aut parem sine illis hosti esse, aut fratri rursus con-jungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium inpromptu esse, retro, quantum posset, cedere statuit; in idomni cura intentus, necubi hosti aequo se committeretloco, qui, transgressus flumen, prope vestigiis abeuntiuminsistebat.
XXXIV. Per eosdem dies P. Scipionem par terror,periculum majus ab novo hoste urgebat. Masinissa eratjuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, quem deindeclarum potentemque Romana fecit amicitia. Is tum cum 2equitatu Numidarum et advenienti P, Scipioni occurrit,