Band 
Vol. II.
Seite
202
JPEG-Download
 

202

T. Livii Lib. XXV. Cap. 35.36.

et deinde assidue dies noctesqne infestus aderat, ut nonvagos tantum, procul a castris lignatum pabulatumqueprogressos, exciperet, sed ipsis obequitaret castris, in-vectusque in medias saepe stationes, omnia ingenti tu-

3 multu turbaret. Noctibus quoque saepe incursu repen-tino in portis valloque trepidatum est: nec aut locus, auttempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Roma-nis: compulsisque intra vallum, adempto rerum omniumnsu, quum prope justa obsidio esset, futuramque artio-rem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septemmillibus et quingentis Suessetanorum adventare fama eratPoenis conjunxisset; dux cautus et providens Scipio, victus necessitatibus, temerarium capit consilium, ut noct<Indibili obviam iret, et, quocunque occurrisset loco, proe-

4 lium consereret. Relicto igitur modico praesidio in ca-stris, praepositoque T. Fontejo legato, media nocte pro-fectus, cum obviis hostibus manus conseruit. Agminamagis, quam acies, pugnabant: superior tamen, ut intumultuaria pugna, Romanus erat. Ceterum et eqnitesNumidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab la

5 teribus circumfusi, magnum terrorem intulere. Con-tracto adversus Numidas certamine novo, tertius insu-per advenit hostis, duces Poeni, assecuti ab tergo jampugnantes : ancepsque proelium Romanos circumstete-rat , incertos in quem potissimum hostem, quamve in

6 partem conferti eruptionem facerent. Pugnanti hortan-tique imperatori et offerenti se, ubi plurimus laborerat, latus dextrum lancea trajicitur: cunensque is ho-stium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat,ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacresgaudio cum clamore per totam aciem nunciantes discur-runt, imperatorem Romanum cecidisse. Haec pervagatapassim vox, ut et hostes haud dubie pro victoribus, et

7 Romani pro victis essent, fecit. Fuga confestim ex acie,duce amisso, fieri coepta est. Ceterum ut ad erumpen-dum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia hauddifficilis res erat; ita effugere tantum equitum, aequanti-umque equos velocitate peditum, vix poterant: caesiqueprope plures in fuga, quam in pugna, sunt. Nec super-fuisset quisquam, ni praecipiti jaru ad vesperum die nuxintervenisset.

XXXV. Haud segniter inde duces Poeni fortuna usi,confestim e proelio, vix necessaria quiete data militibus,ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt, nondubia spe, quum copias conjunxissent, debellari posse.

2 Quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque, victoriarecenti laetos, gratulatio ingens facta, imperatore tantocum omni exercitu deleto, et alteram pro haud dubiaparem victoriam exspectantes. Ad Romanos nondum qui-